Фасты (Овидий)
Tempora cum causis Latium digesta per annum lapsaque sub terras ortaque signa canam. excipe pacato, Caesar Germanice, voltu hoc opus et timidae derige navis iter, officioque, levem non aversatus honorem, 5 en tibi devoto numine dexter ades. sacra recognosces annalibus eruta priscis et quo sit merito quaeque notata dies. invenies illic et festa domestica vobis; saepe tibi pater est, saepe legendus avus, 10 quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos, tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras et quoscumque sacris addidit ille dies. adnue conanti per laudes ire tuorum 15 deque meo pavidos excute corde metus. da mihi te placidum, dederis in carmina vires: ingenium voltu statque caditque tuo. pagina iudicium docti subitura movetur principis, ut Clario missa legenda deo. 20 quae sit enim culti facundia sensimus oris, civica pro trepidis cum tulit arma reis. scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes, ingenii currant flumina quanta tui. si licet et fas est, vates rege vatis habenas, 25 auspice te felix totus ut annus eat. Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno constituit menses quinque bis esse suo. scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, curaque finitimos vincere maior erat. 30 est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum, erroremque suum quo tueatur habet. quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis; per totidem menses a funere coniugis uxor 35 sustinet in vidua tristia signa domo. haec igitur vidit trabeati cura Quirini, cum rudibus populis annua iura daret. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus; haec generis princeps, ipsius ille pater: 40 tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus, quae sequitur, numero turba notata fuit. at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, mensibus antiquis praeposuitque duos. Ne tamen ignores variorum iura dierum, 45 non habet officii Lucifer omnis idem. ille nefastus erit, per quem tria verba silentur: fastus erit, per quem lege licebit agi. nec toto perstare die sua iura putaris: qui iam fastus erit, mane nefastus erat; 50 nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, verbaque honoratus libera praetor habet. est quoque, quo populum ius est includere saeptis; est quoque, qui nono semper ab orbe redit. vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas; 55 Idibus alba Iovi grandior agna cadit; Nonarum tutela deo caret. omnibus istis (ne fallare cave) proximus ater erit. omen ab eventu est: illis nam Roma diebus damna sub averso tristia Marte tulit. 60 haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
1. A K : IAN : F
Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum inque meo primum carmine Ianus adest. Iane biceps, anni tacite labentis origo, 65 solus de superis qui tua terga vides, dexter ades ducibus, quorum secura labore otia terra ferax, otia pontus habet: dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, et resera nutu candida templa tuo. 70 prospera lux oritur: linguis animisque favete; nunc dicenda bona sunt bona verba die. lite vacent aures, insanaque protinus absint iurgia: differ opus, livida turba, tuum. cernis odoratis ut luceat ignibus aether, 75 et sonet accensis spica Cilissa focis? flamma nitore suo templorum verberat aurum, et tremulum summa spargit in aede iubar. vestibus intactis Tarpeias itur in arces, et populus festo concolor ipse suo est, 80 iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, et nova conspicuum pondera sentit ebur. colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, quos aluit campis herba Falisca suis. Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem, 85 nil nisi Romanum quod tueatur habet. salve, laeta dies, meliorque revertere semper, a populo rerum digna potente coli. Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis? nam tibi par nullum Graecia numen habet. 90 ede simul causam, cur de caelestibus unus sitque quod a tergo sitque quod ante vides. haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis, lucidior visa est quam fuit ante domus. tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus 95 bina repens oculis obtulit ora meis. extimui sensique metu riguisse capillos, et gelidum subito frigore pectus erat. ille tenens baculum dextra clavemque sinistra edidit hos nobis ore priore sonos: 100 'disce metu posito, vates operose dierum, quod petis, et voces percipe mente meas. me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant: aspice quam longi temporis acta canam. lucidus hic aer et quae tria corpora restant, 105 ignis, aquae, tellus, unus acervus erat. ut semel haec rerum secessit lite suarum inque novas abiit massa soluta domos, flamma petit altum, propior locus aera cepit, sederunt medio terra fretumque solo. 110 tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, in faciem redii dignaque membra deo. nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae, ante quod est in me postque videtur idem. accipe quaesitae quae causa sit altera formae, 115 hanc simul ut noris officiumque meum. quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu. me penes est unum vasti custodia mundi, et ius vertendi cardinis omne meum est. 120 cum libuit Pacem placidis emittere tectis, libera perpetuas ambulat illa vias: sanguine letifero totus miscebitur orbis, ni teneant rigidae condita Bella serae. praesideo foribus caeli cum mitibus Horis 125 (it, redit officio Iuppiter ipse meo): inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos imponit libum farraque mixta sale, nomina ridebis: modo namque Patulcius idem et modo sacrifico Clusius ore vocor. 130 scilicet alterno voluit rudis illa vetustas nomine diversas significare vices. vis mea narrata est; causam nunc disce figurae: iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides. omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes, 135 e quibus haec populum spectat, at illa Larem, utque sedens primi vester prope limina tecti ianitor egressus introitusque videt, sic ego perspicio caelestis ianitor aulae Eoas partes Hesperiasque simul. 140 ora vides Hecates in tres vertentia partes, servet ut in ternas compita secta vias: et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, cernere non moto corpore bina licet.' dixerat: et voltu, si plura requirere vellem, 145 difficilem mihi se non fore pactus erat. sumpsi animum, gratesque deo non territus egi, verbaque sum spectans plura locutus humum: 'dic, age, frigoribus quare novus incipit annus, qui melius per ver incipiendus erat? 150 omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, 155 ludit et in prati
(2. B F) 3. C C (4. D C)
Quid vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, dicere? promissi pars sit et ista mei. felices animae, quibus haec cognoscere primis inque domos superas scandere cura fuit! credibile est illos pariter vitiisque locisque altius humanis exseruisse caput. 300 non Venus et vinum sublimia pectora fregit officiumque fori militiaeve labor; nec levis ambitio perfusaque gloria fuco magnarumque fames sollicitavit opum. admovere oculis distantia sidera mentis 305 aetheraque ingenio subposuere suo. sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus summaque Peliacus sidera tangat apex. nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis, ponemusque suos ad vaga signa dies. 310 Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis, sparsaque caelesti rore madebit humus, octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri: praeceps occiduas ille subibit aquas.
5. E NON : F
Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris signa dabunt imbres exoriente Lyra.
(6. F F) (7. G C) (8. H C) 9. A AGON : (? NP)
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, Ianus Agonali luce piandus erit. nominis esse potest succinctus causa minister, hostia caelitibus quo feriente cadit, 320 qui calido strictos tincturus sanguine cultros semper agatne rogat nec nisi iussus agit. pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu nomen Agonalem credit habere diem. pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, 325 una sit ut proprio littera dempta loco. an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, a pecoris lux est ipsa notata metu? fas etiam fieri solitis aetate priorum nomina de ludis Graeca tulisse diem. 330 et pecus antiquus dicebat agonia sermo; veraque iudicio est ultima causa meo. utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum numina lanigerae coniuge debet ovis. victima quae dextra cecidit victrice vocatur; 335 hostibus a domitis hostia nomen habet. ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis. nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, 340 tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci. ara dabat fumos herbis contenta Sabinis, et non exiguo laurus adusta sono; siquis erat factis prati de flore coronis 345 qui posset violas addere, dives erat. hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri, in sacris nullum culter habebat opus. prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae, ulta suas merita caede nocentis opes: 350 nam sata vere novo teneris lactentia sucis eruta saetigerae comperit ore suis. sus dederat poenas: exemplo territus huius palmite debueras abstinuisse, caper. quem spectans aliquis dentes in vite prementem, 355 talia non tacito dicta dolore dedit: 'rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram, in tua quod spargi cornua possit erit.' verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis spargitur adfuso cornua, Bacche, mero. 360 culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae: quid bos, quid placidae commeruistis oves? flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas viderat inceptos destituisse favos; caerula quem genetrix aegre solata dolentem 365 addidit haec dictis ultima verba suis: 'siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit quoque modo repares quae periere dabit. decipiat ne te versis tamen ille figuris, impediant geminas vincula firma manus.' 370 pervenit ad vatem iuvenis, resolutaque somno alligat aequorei bracchia capta senis. ille sua faciem transformis adulterat arte; mox domitus vinclis in sua membra redit, oraque caerulea tollens rorantia barba 375 'qua' dixit 'repares arte requiris apes? obrue mactati corpus tellure iuvenci: quod petis a nobis, obrutus ille dabit.' iussa facit pastor; fervent examina putri de bove: mille animas una necata dedit. 380 poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit, quas pia dis ruris ferre solebat anus. quid tuti superest, animam cum ponat in aris lanigerumque pecus ruricolaeque boves? placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, 385 ne detur celeri victima tarda deo. quod semel est geminae pro virgine caesa Dianae, nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit. exta canum vidi Triviae libare Sapaeos et quicumque tuas accolit, Haeme, nives. 390 caeditur et rigido custodi ruris asellus; causa pudenda quidem, sed tamen apta deo. festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi, tertia quae solito tempore bruma refert. di quoque cultores in idem venere Lyaei 395 et quicumque iocis non alienus erat, Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus quaeque colunt amnes solaque rura deae. venerat et senior pando Silenus asello, quique ruber pavidas inguine terret aves. 400 dulcia qui dignum nemus in convivia nacti gramine vestitis accubuere toris: vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, miscendas parce rivus agebat aquas. Naides effusis aliae sine pectinis usu, 405 pars aderant positis arte manuque comis; illa super suras tunicam collecta ministrat, altera dissuto pectus aperta sinu; exserit haec umerum, vestes trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes. 410 hinc aliae