Utopia
Index
Epistulae Praefatoriae
Carmen
Utopiensium Alphabetum
Praefatio
Liber I
Liber II
De Utopiensium insula
De urbibus, ac nominatim de Amauroto
De magistratibus
De artificiis
De commerciis mutuis
De peregrinatione Utopiensium
De seruis
De re militari
De religionibus Utopiensium
Utopia, Ambrosii Holbenii imago ligno incisa, 1518
ERASMVS ROTERODAMUS IOANNI FROBENIO COMPATRI SVO CHARISSIMO S. D.
C VM antehac omnia Mori mei mihi supra modum semper placuerint, tamen ipse meo iudicio nonnihil diffidebam, ob arctissimam inter nos amicitiam. Cæterum ubi uideo doctos uno ore omneis meo subscribere suffragio, ac vehementius etiam diuinum hominis ingenium suspicere, non quod plus ament sed quod plus cernant, serio plaudo meæ sententiæ, nec uerebor post hac quod sentio, palàm eloqui. Quid tandem non præstitisset admirabilis ista naturæ felicitas, si hoc ingenium instituisset Italia? si totum Musarum sacris uacaret, si ad iustam frugem ac uelut autumnum suum maturuisset? Epigrammata lusit adolescens admodum, ac pleraque puer. Britanniam suam numquam egressus est, nisi semel atque iterum, principis sui nomine legatione fungens apud Flandros. Præter rem uxoriam, præter curas domesticas, præter publici muneris functionem & causarum undas, tot tantisque regni negocijs distrahitur, ut mireris esse ocium uel cogitandi de libris. Proinde misimus ad te progymnasmata illius, & Vtopiam, ut si uidetur, tuis excusa typis orbi posteritatique commendentur. Quando ea est tuæ officinæ autoritas, ut liber uel hoc nomine placeat eruditis, si cognitum sit e Frobenianis ædibus prodisse. Bene uale cum optimo socero, coniuge suauissima, ac mellitissimis liberis. Erasmum filiolum mihi tecum communem, inter literas natum, fac optimis literis instituendum cures. Louanij. VIII. Cal. Septem. AN. M.D.XVII.
GVILIELMVS BVDÆVS THOMÆ LVPSETO ANGLO S.
G ratiam sanè ingentem à nobis inijsti Lupsete adolescentum doctissime, qui me porrecta mihi Vtopia Thomae Mori, ad iucundissimæ simul & usui futuræ lectionis intentionem auertisti. Nam cum à me dudum precibus id contendisses, id quod meapte ipse sponte magnopere exoptaturus eram, ut Thomae Linacri medici utraque lingua præstantissimi libros sex de sanitate tuenda legerem, quos ille ex Galeni monumentis latinitate nuper ita donauit, uel quibus ipse potius latinitatem, ut si omnia eius autoris opera (quæ ego instar omnis medicinæ esse puto) latina tandem fiant, non magnopere tum medicorum schola Græcæ linguæ cognitionem desyderatura uideatur, cum librum ex schedis Linacri tumultuaria lectione ita percurri (quarum mihi usum tantisper à te indultum summi loco beneficij duco) ut ea lectione multum me profecisse existimem, sed ex libri æditione, quæ nunc à te sedulo procuratur in officinis huius urbis, ego maiorem etiam profectum mihi spondeam. Hoc nomine cum me tibi obstrictum esse satis crederem, ecce tu mihi uelut prioris beneficij uel appendicem uel auctarium Vtopiam illam Mori donasti, hominis in primis acris, ingenióque amœno, & in rerum humanarum æstimatione ueteratoris. Eum librum cum ruri in manibus cursitando, satagendo, operis imperitando haberem (partim enim nosti, partim audisti, uillaticis me negocijs alterum iam hunc annum multum operæ impendisse) usque adeo eius lectione affectus sum, cognitis & perpensis Vtopinorum moribus & institutis, ut penè rei familiaris procurationem intermiserim atque etiam abiecerim, cum nugas esse uiderem artem omnem industriamque œconomicam, omnino curam census amplicatricem. qua tamen ipsa omne genus mortalium uelut œstro quodam intestino & congenito exagitari nemo est, qui non uideat & intelligat, ut legitimarum, propè dixerim & ciuilium artium ac disciplinarum eum esse scopum, fateri necesse sit, ut tam liuida quàm accurata solertia alter ab altero, qui cum ciuilitatis ius ei & interdum gentilitatis intercedit, quippiam semper abducat, abstrahat, abradat, abiuret, exprimat, extundat, exculpat, extorqueat, excutiat, excudat, subducat, suffuretur, suppilet, inuolet, legibusque partim conniuentibus, partim autoribus auferat & interuertat. Id adeo magis in ijs gentibus apud quas iura quæ ciuilia & pontificia uocantur, amplius in utroque foro ualent. Quorum moribus & institutis eam inualuisse opinionem nemo non uidet, ut homines cautionum prudentes uel captionum potius, & inconsultorum ciuium aucupes, & formularum, id est excipularum opifices, ac pactilis iuris callentissimi, & litium concinnatores iurisque contrauersi, peruersi, iuersi, consulti, antistites esse iustitiæ æquitatisque existimentur, solique digni qui de æquo bonoque responsitent, atque etiam (quod maius est multo) qui cum imperio ac potestate statuant, quid unum quemque habere, quid non habere, quatenus quamdiuque liceat. halucinantis id utique sensus communis iudicio, quippe cum plerique hominum crassis ignorantiæ lemis cæcutientes, tam æquissimam ferè causam unum quemque putemus habere quàm maxime ius postulat, aut iure subnixus est. Cum si ad ueritatis normam, & ad simplicitatis Euangelicæ præscriptum exigere iura uelimus, nemo sit tam stupidus quin intelligat, nemo tam uæcors quin fateatur si urgeas, tam ius & fas hodie ac iamdiu in sanctionibus pontificiis, & ius atque æquum in legibus ciuilibus & principum placitis dissidere, quàm Christi rerum humanarum conditoris instituta, eiusque discipulorum ritus, ab eorum decretis & placitis qui Crœsi & Midæ aceruos bonorum finem esse putant, & felicitatis cumulum. adeo si iustitiam finire nunc uelis quomodo priscis autoribus placuit, quæ ius suum unicuique tribuat, uel nullibi eam in publico inuenias, uel (si dicere id mihi permittam) culinariam quandam dispensatricem esse ut fateamur necesse sit. siue nunc imperitantium mores spectes, siue ciuium inter se & popularium affectus. Nisi uero à germana mundique æquali iustitia (quod ius naturale uocant) manasse ius id contenderint,
CLARISSIMO D▶
HIERONYMO BVSLIDIO PRAEPOSITO ARIENSI, CATHOLICI REGIS CAROLI A CONSILIIS, PETRVS AEGIDIVS ANTVERPIENSIS S. D.
S Vperioribvs hisce diebus ornatissime Buslidi, misit ad me Thomas ille Morvs, te quoque teste, cui notissimus est, eximium huius ætatis nostræ decus, Vtopiam insulam, paucis adhuc mortalibus cognitam, sed dignam imprimis quam ut plusquam plato nicam omnes uelint cognoscere, præsertim ab homine facundissimo sic expressam, sic depictam, sic oculis subiectam, ut quoties lego, aliquanto plus mihi uidere uidear, quam cum ipsum Raphaëlem Hythlodæum (nam ei sermoni æque interfui ac Morvs ipse) sua uerba sonantem audirem. Etiam si uir ille haud uulgari præditus eloquentia sic rem exponeret, ut facile appareret eum non ea referre, quæ narrantibus alijs didicisset, sed quæ cominus hausisset oculis, & in quibus non exiguum tempus esset uersatus, homo mea quidem sententia, regionum, hominum, & rerum experientia uel ipso Vlysse superior, & qualem octingentis hisce annis nusquam arbitrer natum, ad quem collatus Vespucius nihil uidisse putetur. Iam præterquam quod uisa quam audita narramus efficacius, aderat homini peculiaris quædam ad explicandas res dexteritas. Attamen eadem hæc quoties Mori penicillo depicta contemplor, sic afficior, ut mihi uidear nonnunquam in ipsa uersari Vtopia. Et hercule crediderim Raphaëlem ipsum minus in ea insula uidisse per omne quinquennium quod illic egit, quam in Mori descriptione uidere liceat. Tantum hic occurrit undique miraculorum, ut ambigam quid primum aut potissimum admirer, felicissimæ memoriæ fidem, quæ tot res auditas duntaxat penè ad uerbum reddere potuerit. an prudentiam, qua uulgo ignotissimos fontes, unde omnia reipublicæ uel oriuntur mala, uel oriri possent bona, sic animaduertit. an orationis uim ac facultatem, qua tanta sermonis latini puritate, tantis dicendi neruis, tot res complexus est, præsertim unus in tot publica simul & domestica negotia distractus. Verum hæc omnia tu minus admiraris doctissime Buslidi, qui familiari etiam consuetudine penitus habes cognitum, homine maius ac prope diuinum hominis ingenium. In cæteris igitur nihil est, quod illius scriptis queam adijcere. Tantum tetrastichum uernacula Vtopiensium lingua scriptum, quod a Mori discessu, forte mihi ostendit Hythlodæus apponendum curaui, præfixo eiusdem gentis alphabeto, tum adiectis ad margines aliquot annotatiunculis. Nam quod de insulæ situ laborat Morvs, ne id quidem omnino tacuit Raphaël, quanquam paucis admodum, ac uelut obiter attigit, uelut hoc alij seruans loco. Atque id sanè nescio quo modo casus quidam malus utrique nostrum inuidit. Siquidem cum ea loqueretur Raphaël, adierat Morvm è famulis quispiam, qui illi nescio quid diceret in aurem, ac mihi quidem tanto attentius auscultanti, comitum quispiam, clarius, ob frigus opinor nauigatione collectum, tussiens, dicentis uoces aliquot intercepit. Verum non conquiescam donec hanc quoque partem ad plenum cognonero, adeo ut non solum situm insulæ, sed ipsam etiam poli sublationem sim tibi ad unguem redditurus, si modo incolumis est noster Hythlodæus. Nam uarius de homine rumor adfertur: alij affirmant perisse in itinere. rursum alij reuersum in patriam, sed partim suorum mores non ferentem, partim Vtopiæ desyderio sollicitatum, eò remigrasse. Nam quod huius insulæ nomen nusquam apud Cosmographos reperiatur, pulchre dissoluit Hythlodæus ipse. Si quidem fieri potuit, inquit, ut nomen quo ueteres sint usi, postea sit commutatum. aut etiam illos hæc fugerit insula, quando & hodie complures oriuntur terræ, priscis illis Geographis intactæ. Quanquam quorsum attinet hic argumentis astruere fidem, cum Morvs ille sit author? Cæterum quod is ambigit de æditione, equidem laudo & agnosco uiri modestiam. At uisum mihi est opus modis omnibus indignum quod diu premeretur, & cum primis dignum, quod exeat in manus hominum, idque tuo potissimum nomine commendatum orbi. uel quod Mori dotes tibi præcipue sint perspectæ, uel quod nemo magis idoneus, qui rectis consilijs iuuet rempublicam, in qua iam annis compluribus summa cum laude uersaris, tum prudentiæ, tum integritatis. Bene Vale, st
HEXASTICHON ANEMOLII POETAE LAV REATI, HYTHLODAEI EX SORO- RE NEPOTIS IN VTOPI- AM INSVLAM.
Vtopia priscis dicta, ob infrequentiam, Nunc ciuitatis æmula Platonicæ, Fortase uictrix (nam quod illa literis Deliniauit, hoc ego una praestiti, 5Viris & opibus, optimisque legibus) Eutopia merito sum uocanda nomine.
VTOPIENSIVM ALPHABETVM. & TETRASTICHON VERNACVLA VTOPIENSIVM LINGVA.
Vtopos ha Boccas peula chama polta chamaan. Bargol he maglomi baccan soma gymnosophaon. Agrama gymnosophon labarem bacha bodamilomin Voluala barchin heman la laoluola dramme pagloni. HORVM VERSVVM AD VERBVM HAEC EST SENTENTIA.
Vtopus me dux ex non insula fecit insulam. Vna ego terrarum omnium absque philosophia. Ciuitatem philosophicam expressi mortalibus. Libenter impartio mea, non grauatim accipio meliora.
THOMAS MURVS PETRO AEGIDIO S. D.
P Vdet me propemodum charissime Petre Aegidi, libellum hunc de Vtopiana republica, post annum fermè ad te mittere, quem te non dubito intra sesquimensem expectasse. quippe quum scires mihi demptum in hoc opere inueniendi laborem, neque de dispositione quicquam fuisse cogitandum, cui tantum erant ea recitanda, quæ tecum unà pariter audiui narrantem Raphaëlem. quare nec erat quod in eloquendo laboraretur, quando nec illius sermo potuit exquisitus esse, quum esset primum subitarius, atque extemporalis, deinde hominis, ut scis, non perinde Latine docti quàm Græce, & mea oratio quanto accederet propius ad illius neglectam simplicitatem, tanto futura sit propior ueritati, cui hac in re soli curam & debeo & habeo. Fateor mi Petre, mihi adeo multum laboris hijs rebus paratis detractum, ut penè nihil fuerit relictum. alioquin huius rei uel excogitatio, uel œconomia potuisset ab ingenio neque infimo, neque prorsus indocto postulare, tum temporis nonnihil, tum studij. Quod si exigeretur, ut diserte etiam res, non tantum uere, scriberetur, id uero à me præstari, nullo tempore, nullo studio potuisset. Nunc uero quum ablatis curis hijs, in quibus tantum fuit sudoris exhauriendum, restiterit tantum hoc, uti sic simpliciter scriberentur audita, nihil erat negocij. Sed huic tamen tam nihilo negocij peragendo, cætera negocia mea minus ferè quàm nihil temporis reliquerunt. Dum causas forenseis assidue alias ago, alias audio, alias arbiter finio, alias iudex dirimo, dum hic officij causa uisitur, ille negocij. Dum foris totum fermè diem alijs impartior, reliquum meis, relinquo mihi, hoc est literis, nihil. Nempe reuerso domum, cum uxore fabulandum est, garriendum cum liberis, colloquendum cum ministris. Quæ ego omnia inter negocia numero, quando fieri necesse est (necesse est autem, nisi uelis esse domi tuæ peregrinus) Et danda omnino opera est, ut quos uitæ tuæ comites, aut natura prouidit, aut fecit casus, aut ipse delegisti, hijs ut te quàm iucundissimum compares, modo ut ne comitate corrumpas, aut indulgentia ex ministris dominos reddas. Inter hæc, quæ dixi, elabitur dies, mensis, annus. Quando ergo scribimus? Nec interim de somno quicquam sum loquutus, ut nec de cibo quidem, qui multis non minus absumit temporis, quàm somnus ipse, qui uitæ absumit fermè dimidium. At mihi hoc solum temporis adquiro, quod somno cibóque suffuror, quod quoniam parcum est, lente, quia tamen aliquid, aliquando perfeci, atque ad te mi Petre transmisi Vtopiam, ut legeres, & si quid effugisset nos, uti tu admoneres. Quanquam enim non hac parte penitus diffido mihi (qui utinam sic ingenio atque doctrina aliquid essem, ut memoria non usquequaque destituor) non usqueadeo tamen confido, ut credam nihil mihi potuisse excidere. Nam & Ioannes Clemens puer meus, qui adfuit ut scis, unà, ut quem à nullo patior sermone abesse, in quo aliquid esse fructus potest, quoniam ab hac herba, qua & latinis literis & Græcis cœpit euirescere, egregiam aliquando frugem spero, in magnam me coniecit dubitationem. Siquidem quum, quantum ego recordor, Hythlodæus narrauerit Amauroticum illum pontem, quo fluuius Anydrus insternitur, quingentos habere passus in longum, Ioannes meus ait detrahendos esse ducentos, latitudinem fluminis haud supra trecentos ibi continere. Ego te rogo, rem ut reuoces in memoriam. Nam si tu cum illo sentis, ego quoque adsentiar, & me lapsum credam, sin ipse non recolis, scribam, ut feci, quod ipse recordari uideor mihi, nam ut maxime curabo, Nota Theologicam differentiam inter mentiri & mendacium dicere.ne quid sit in libro falsi, ita si quid sit in ambiguo, potius mendacium dicam, quàm mentiar, quod malim bonus esse quàm prudens. Quanquam facile fuerit huic mederi morbo, si ex Raphaële ipso, aut præsens scisciteris, aut per literas, quod necesse est facias, uel ob alium scrupulum, qui nobis incidit nescio mea ne culpa magis, an tua, an Raphaëlis ipsius. Nam neque nobis in mentem uenit quærere, neque illi dicere, qua in parte noui illius orbis Vtopia sita sit. Quod no