Silvae
Statius Stellae suo salutem
Diu multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte evolvisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo pro [ . . . . ] congregatos ipse dimitterem. quid enim o [ . . . . ] quoque auctoritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. quid quod haec serum erat continere, cum illa vos certe quorum honori data sunt haberetis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa. quam timeo ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent!
Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat 'a Iove principium.' centum hos versus, quos in ecum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die quam dedicaverat opus, tradere est iussum. 'potuisti illud'--dicet aliquis--'et ante vidisse.' respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamium tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. audacter mehercles, sed tantum tamen hexametros habet et fortasse tu pro collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissmus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. nam Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit. in fine sunt kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam. . . .
I. Ecus Maximus Domitiani Imp.
Quae superinposito moles geminata colosso stat Latium complexa forum? caelone peractum fluxit opus? Siculis an conformata caminis effigies lassum Steropem Brontemque reliquit? an te Palladiae talem, Germanice, nobis I.5 effecere manus, qualem modo frena tenentem Rhenus et attoniti vidit domus ardua Daci? nunc age Fama prior notum per saecula nomen Dardanii miretur equi cui vertice sacro Dindymon et caesis decrevit frondibus Ide: I.10 hunc neque discissis cepissent Pergama muris, nec grege permixto pueri innuptaeque puellae ipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector. adde quod ille nocens saevosque amplexus Achivos, hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri I.15 mixta notis belli placidamque gerentia pacem. Nec veris maiora putes: par forma decorque, par honor. exhaustis Martem non altius armis Bistonius portat sonipes magnoque superbit pondere, nec tardo raptus prope flumina cursu I.20 fumat et ingenti propellit Strymona flatu. par operi sedes. hinc obvia limina pandit qui fessus bellis adsertae munere prolis primus iter nostris ostendit in aethera divis; discit et e vultu quantum tu mitior armis, I.25 qui nec in externos facilis saevire furores das Cattis Dacisque fidem: te signa ferente et minor in leges iret gener et Cato castris. at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur, illinc belligeri sublimis regia Pauli, I.30 terga pater blandoque videt Concordia vultu. ipse autem puro celsum caput aere saeptus templa superfulges et prospectare videris, an nova contemptis surgant Palatia flammis pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis I.35 atque exploratas iam laudet Vesta ministras. Dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgo non gravat et sectae praetendit colla Medusae. ceu stimulis accendit equum, nec dulcior usquam lecta deae sedes, nec si, Pater, ipse teneres. I.40 pectora, quae mundi valeant evolvere curas et quis se totis Temese dedit hausta metallis. it tergo demissa chlamys, latus ense quieto securum, magnus quanto mucrone minatur noctibus hibernis et sidera terret Orion. I.45 At sonipes habitus animosque imitatus equestris acrius attollit vultus cursumque minatur; cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos impetus, et tantis calcaribus ilia late suffectura patent. vacuae pro cespite terrae I.50 aerea captivi crinem tegit ungula Rheni. hunc et Adrasteus visum extimuisset Arion, et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua Cyllarus: hic domini numquam mutabit habenas perpetuus frenis atque uni serviet astro. I.55 Vix sola suffieiunt insessaque pondere toto subter anhelat humus, nec ferro aut aere: laborant sub genio, teneat quamvis aeterna crepido, quae superingesti portaret culmina montis caeliferique attrita genu durasset Atlantis. I.60 Nec longae traxere morae. iuvat ipsa labores forma dei praesens, operique intenta iuventus miratur plus posse manus. strepit ardua pulsu machina; continuus septem per culmina ventis it fragor et magnae figit vaga murmura Romae. I.65 Ipse loci custos, cuius sacrata vorago famosique lacus nomen memorabile servant, innumeros aeris sonitus et verbere crudo ut sensit mugire forum, movet horrida sancto ora situ meritaque caput venerabile quercu. I.70 ac primum ingentes habitus lucemque coruscam expavit maioris equi terque ardua mersit colla lacu trepidans, laetus mox praeside viso: 'salve, magnorum proles genitorque deorum, auditum longe numen mihi! nunc mea felix, I.75 nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque immortale iubar vicina sede tueri concessum. semel auctor ego inventorque salutis Romuleae: tu bella Iovis, tu proelia Rheni, tu civile nefas, tu tardum in foedera montem I.80 longo Marte domas. quod si te nostra tulissent saecula, temptasses me non audente profundo ire lacu, set Roma tuas tenuisset habenas.' Cedat equus Latiae qui contra templa Diones Caesarei stat sede fori quem traderis ausus I.85 Pellaeo, Lysippe, duci; mox Caesaris ora mirata cervice tulit: vix lumine fesso explores quam longus in hunc despectus ab illo. quis rudis usque adeo qui non, ut viderit
II. Epithalamion in Stellam et Violentillam
Vnde sacro Latii sonuerunt carmine montes? cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti facundum suspendis ebur? procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque novena lampade sollemnem thalamis coeuntibus ignem II.5 et de Pieriis vocalem fontibus undam. quas inter vultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto divasque hortatur et ambit alternum fultura pedem, decimamque videri se cupit et medias fallit permixta sorores. II.10 ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit lumine demissam et dulci probitate rubentem, ipsa toros et sacra parat coetuque Latino dissimulata deam crinem vultusque genasque temperat atque nova gestit minor ire marita. II.15 Nosco diem causasque sacri: te concinit iste (pande fores!) te, Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra serta ferunt. nec blandus Amor nec Gratia cessat amplexum niveos optatae coniugis artus II.20 floribus innumeris et olenti spargere nimbo. tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta excipis et dominae niveis a vultibus obstas. Ergo dies aderat Parcarum conditus albo vellere, quo Stellae Violentillaeque professus II.25 clamaretur hymen. cedant curaeque metusque, cessent mendaces obliqui carminis astus, fama tace: subiit leges et frena momordit ille solutus amor, consumpta est fabula vulgi et narrata diu viderunt oscula cives. II.30 tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae noctis, adhuc optas permissaque numine dextro vota paves. pone o dulcis suspiria vates, pone: tua est. licet expositum per limen aperto ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex II.35 aut pudor. amplexu tandem satiare petito (contigit!) et duras pariter reminiscere noctes. digna quidem merces, et si tibi Iuno labores Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris fata darent, si Cyaneos raperere per aestus II.40 hanc propter: tanti Pisaea lege trementem currere et Oenomai fremitus audire sequentis. nec si Dardania pastor temerarius Ida sedisses, haec dona forent, nec si alma per auras te potius prensum aveheret Tithonia biga. II.45 Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatis attulit, hic mecum, dum fervent agmine postes atriaque et multa pulsantur limina virga, hic, Erato iucunda, doce. vacat apta movere colloquia, et docti norunt audire penates. II.50 Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli, alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat amplexu duro Getici resoluta mariti. fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum; signa petunt quas ferre faces, quae pectora figi II.55 imperet; an terris saevire an malit in undis, an miscere deos an adhuc vexare Tonantem. ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas: fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae Lemnia deprenso repserunt vincula lecto. II.60 hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis ore manuque levi numquam frustrata sagitta, agmine de medio tenera sic dulce profatur voce (pharetrati pressere silentia fratres): 'scis ut, mater,' ait 'nulla mihi dextera segnis II.65 militia: quemcumque hominum divumque dedisti, uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra et votis precibusque virum concede moveri, o genetrix: duro nec enim ex adamante creati, sed tua turba sumus. clarus de gente Latina II.70 est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum nobilitas gavisa tulit praesagaque formae protinus e nostro posuit cognomina caelo. hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra improbus et densa trepidantem cuspide fixi. II.75 quamvis Ausoniis multum gener ille petitus matribus, edomui victum dominaeque potentis ferre iugum et longos iussi sperare per annos. ast illam summa leviter (sic namque iubebas) lampade parcentes et inerti strinximus arcu. II.80 ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes, testis ego attonitus, quantum me nocte dieque urgentem ferat: haud ulli vehementior umquam incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi. vidi ego et immiti cupidum decurrere campo II.85 Hippomenen, nec sic meta pallebat in ipsa. vidi et Abydeni iuvenis certantia remis brachia laudavique manus et saepe natanti praeluxi: