TheagesPlato

Opening the book…

Theages

Plato

Dialogi personae: Demodocus, Socrates, Theages.

Dem. Opus habebam, o Socrates, quaedam privatim tecum communicare, siquidem otium sit, vel etiam negotium, modo non omnino magnum: velim enim mea causa otium agas. So. Equidem otiosus et alioqui sum, sed tui causa maxime. Si quid ergo dicere vis, licet. Dem. Vin secedamus hinc in proximam Iovis liberatoris porticum? So. Ut lubet. Dem. Eamus ergo, o Socrates. Omnes quidem plantae eodem se modo habere videntur et quae e terra nascuntur, animaliaque omnia et homines denique ipsi. Ut enim in plantis facillimum hoc nobis est qui terram colimus, praeparare quidem omnia antequam plantemus et ipsa etiam plantatio. Postquam vero quod plantatum est, vivit. Tunc cultus ipsius varius est et difficilis, sic et in hominibus videtur. Ex meis enim rebus caetera coniicio. Etenim haec mihi mei filii sive plantatio, seu generatio appellanda sit, omnium facillima extitit, educatio autem difficilis et plena timoris semper, maximum metum ipsius causa subeunti, fuit. Et alia quidem multa de hoc dici possent, praecipue vero cupiditas, quae huic nunc inest, vehementer me sollicitat. Est enim non ingenerosa, verum talis, ut fallere possit. Cupit enim, o Socrates, ut ipse ait, sapiens effici. Et, ut mihi videtur, populares quidem eius ac aequales in urbem venientes sermones quosdam ei replentes hunc vehementer incitaverunt, quos aemulari coepit et mihi iam pridem molestus est, volens, ut eius curam suscipiam, ac pecuniam sophistae alicui, qui ipsum sapientem reddat, persolvam. Mihi vero pecuniarum minor est cura; verum hunc existimo ob hoc eius studium in periculum non mediocre incursurum. Hactenus igitur huic obstiti, consolando, sed ubi diutius nequeo, operae pretium fore duxi, ut ei obtemperem, ne sine me frequenter cum aliis vivens corrumpatur. Nuc autem ad hoc proficiscor, ut eum alicui eorum qui sophistae existimantur, commendem. Tu igitur peropportune nobis obviam factus es, quem quidem hac in re mihi consultorem maxime cupiebam. Itaque siquid habes, quod mihi in iis, quae audisti, consulere queas, licet et expedit. So. Ceterum, o Demodoce, vulgo dicitur, consilium res sacra est et si umquam ullum aliud, hoc est imprimis de quo quaeris. Non est enim divinius aliquid, quo de quis consulere queat, quam de institutione sui atque suorum. Primum igitur conveniamus, quidnam hoc esse putemus, quo de consultamus, ne saepenumero ego quidem aliud illud existimem, tu autem aliud, ac deinde longe dissentiamus; ridiculi quidem existimem ambo et qui do et qui tu qui postulas consilium, cum nihildum consenserimus. Dem. Recte quidem mihi dicere videris, o Socrates. Itaque faciendum censeo. So. Recte, inquam, non omnino tamen recte, nam paulisper id muto: dubito enim ne forte hic adolescentulus, alia quaedam, quam quae nos rebamur, cupiat; quod si alia, nos quoque absurdius faciamus de alio consultantes. Rectissimum igitur mihi videtur, ut initium hinc sumentes, ipsum quid maxime instituat, rogemus. Dem. Optimum videtur ut dicis. So. Dic igitur mihi, quod pulchrum nomen est puero? Quo nomine ipsum vocabimus? Dem. Theages, o Socrates. So. Pulchrum, o Demodoce, et divinum filio nomen imposuisti. Sed tu dic mihi, Theages, cupisne sapiens esse? Ac dignum existimas esse, ut pater hic tuus virum inveniat, qui te sua consuetudine sapientem reddat? Theag. Cupio. So. Sapientes autem utrum vocas homines scientiam habentes, quaecumque illa sint quae scierint, necne? Theag. Scientes equidem. So. Quid igitur, nonne te pater edocuit, quae hic nobilium virorum filii docentur? Scilicet litteras, citharam pulsare, palaestram et alia certamina? Theag. Docuit. So. Putas praeterea te aliqua scientia indigere, de qua curam suscipere tui causa patrem deceat? Theag. Puto. So. Quae est igitur ipsa? Dic nobis, ut tibi gratificemur. Theag. Novit et hic, o Socrates, quoniam persaepe illi narravi, sed de industria haec nunc tecum loquitur, quasi nesciat quae cupiam; hoc enim modo et in aliis multis mecum pugnat, neque vult alicui me tradere. So. Atqui quae hactenus adversus hunc abs te dict

Download the whole book: EPUB, MOBI, FB2