ParmenidesPlato

Opening the book…

Parmenides

Plato

Cum domo e Clazomenis Athenas profecti essemus, iuxta forum Adimantum et Glauconem offendimus: et manum meam prehendens Adimantus, Salve, inquit, o Cephale, et si quo indiges, quod nostrae facultatis sit, iube. i, ego inquam, ad id veni, in quo vestra opera indigebo. Expone, inquit, quid sit, quo indiges. Tum ego, Fratri vestro. germano quod nomen erat? non enim memini. erat enim ferme puer, quando huc e Clazomenis accessi: longum vero intercessit temporis intervallum. Patri tamen eius Pyrilampes nomen fuisse arbitror. Prorsus, inquit. ipsi vero nomen tiphon. sed quid potissimum quaeris?. Isti, inquam, concives, mei ardentes sunt sapientiae amatores, audieruntque, hunc Antiphonem diu Pythodoro Zenonis socio familiariter usum, rationes, quas quondam Socrates, Zenon. alque. Parmenides invicem pertractarunt, cum a Pythodoro frequentius accepisset, memoria retinere. Vera, inquit, dicis. Has itaque audire desideramus, Haud difficile id est, inquit. nam dum esset. adolescentulus, eas diligenter meditabatur. Nunc vero apud avum, cui idem est nomen, circa rem equestrem ut plurimum versatur. ceterum, si opus est, ad eum proficiscamur. nuper enim hinc domum abiit, habitat autem prope in Melita. Cum haec dicta fuissent, accessimus, domique invenimus Antiphonem, frenum quoddam aptandum fabro tradentem. Postquam vero ab illo discessit, et fratres nostri adventus causam retulerunt: agnovit me ex priori illuc accessu, et congratulatus est. Nobis autem orantibus, ut disputationem illam referret, primo quidem recusabat: (esse enim operam non mediocrem) deinde tamen exposuit. Dixit ergo Antiphon, Pythodorum enarrasse, Zenonem atque Parmenidem venisse quondam ad magnorum Panathenaeorum celebritatem: et Parmenidem iam senem fuisse atque canum, aspectu decorum, annos ferme quinque et sexaginta aetatis agentem; Zenonem veno annos pacene quadraginta natum, procero insuper et grato. corporis habitu, Parmenidisque familiarem. Divertisse autem illos ait apud Pythodorum extra moenia in Ceramico: quo etiam. adventasse. Socratem, aliosque cum Socrate plurimos, scripta Zenonis audire cupientes: nam tunc primum ab illis in eam urbem invecta. Socratem vero eo tempore admodum iuvenem exstitisse: legisse autem illis Zenonem ipsum. Parmenidem enim forte extra domum fuisse. Ac parum superfuisse legendum, quando se intrasse domum una cum Parmenide. et Aristotele, qui de triginta viris unos fuit, Pythodorus aiebat. Unde pauca, quae legenda restabant, audisse: verumtamen Zenone prius omnia percepisse. Verum iis auditis, Socratem dixisse ait, uti primam sermonis primi suppositionem iterum legeret; qua lecta, statim sic intulisse: Quomodo id dicis, o Zenon, quod si multa sunt ea, quae sunt, oportet illa similia atque dissimilia esse? hoc autem esse impossibile, Neque enim dissimilia similia, neque similia dissimilia esse posse. nonne Sic dicis? Sic certe, respondisse Zenonem. Nonne, si impossibile est, dissimilia similia esse et similia dissimilia, impossibile etiam, multa esse? nam si multa essent, impossibilia ista contingerent. Num hoc est quod sermones tui volunt? neque aliud quidquam intendunt, quam per omnia quae dicuntur asserere, quod multa non sint? huiusque ipsius unamquamque rationem coniecturam esse putas, ac totidem coniecturas investigasse te censes, quot rationes attulisti, quod multa non sunt? Sicne dicis, an ipse non recte percipio? Immo, respondisse Zenonem, optine, quid haec scripta sentiunt, intellexisti. Intelligo, dixisse Socratem, o Parmenides, quod Zenon iste non amicitia solum conspirare vult tecum, sed iis etiam, quae composuit. idem enim quodammodo, quod et tu, scripsit: verum permutatione quadam. nos decipere tentat, quasi aliud, quam tu, dicat. Nam tu in poematibus unum ais esse ipsum omne: atque huius argumenta quam pulcherrima exhibes. Hic vero rursus non: multa esse ait, coniecturasque et ipse permultas ac validas praebet. Dum ergo alter Unum dicit, alter Non multa, et eum in modum uterque loquitur, ut non videantur idem inferre, cum t

Download the whole book: EPUB, MOBI, FB2