MinosPlato

Opening the book…

Minos

Plato

Quidnam lex apud nos est? Min. De qua lege interrogas? So. Estne aliquid, quo lex a lege, secundum quod lex est, differt? Adverte plane, quid quaeram, sic enim interrogo, ac si quaesissem, quid est aurum: et si tu eodem modo, de quo auro quaeram, interrogares, haud recte percontari censerem. neque enim aurum ab auro, secundum quod aurum, neque lapis, secundum quod lapis, a lapide differt: eodemque modo lex lege nil discrepet, sed omnes idem sunt. etenim lex unaquaeque illarum similiter est, nec una. magis et alia minus. De hoc ipso igitur universo, quid lex est, generatim interrogo. quod si in promptu nunc habes, explica, Min. Et quid aliud lex, o Socrates, esset, quam quae lege instituuntur? So. An sermo tibi videtur ea esso, quae sermone dicuntur? vel visus, quae videntur? vel auditus, quae audiuntur? aut aliud sermo, aliud pronuntiata? aliud visus, aliud visa? et auditus similiter, atque audita? nec non lex aliud, aliud lege mandata? Sicne, an aliter tibi videtur? Min. Sic utique. So. Non ergo lex est, quae lege praecipiuntur. Min. Non videtur. So. Quid itaque sit lex, in hanc modum consideremus. Si quis de iis, quae modo diximus, percontetur, dicens, Postquam visu asseritis, quae videntur, percipi, quid est visus, quo illa percipiuntur? responderemus utique, Esse sensum huiusmodi, qui per oculos colores declarat: et de auditu interroganti, Sensum, qui per aures voces haurit. Eodemque pacto si roget, Postquam lege legitima constituuntur, quid est lex, qua ista legitima fiunt, utrum sensus aliquis vel declaratio: quemadmodum quae discuntur, declarante scientia comprehenduntur: et inveniuntur, inventione monstrante: quemadmodum salubria et notia medicina monstrantur; quae vero dii cogitant, ut vetes ferunt, divinandi facultate noscuntur. vaticinium namque rerum talium inventio est. an non? Min. Prorsus. So. Quid horum praecipue legem esse praesumimus? institutane ista atque decreta? Min. Mihi: quidem videtur. quid enim aliud quispiam legem esse dixerit? ex quo apparet, id totum, quod rogabas, legem civitatis institutum esse. So. Opinionemne civitatis legem vocas? Min. Equidem. So. Et forte recte loqueris. forsitan ero in hunc modum melius intelligemus. Aliquos sapientes vocas? Min. Voco. So. Nonne sapientes sapientia sapientes sunt? Min. Ita. So. Et iusti, institia iusti? Min. Prorsus, So. Ergo et legitimi, lege legitimi? Min.. Nempe. So. Iniqui autem, iniquitate iniqui? Min. Certe, So. Legitimi vero iusti? Min. Ita. So. Iniqui autem iniusti? Min. Iniusti. So. An non pulcherrimum quiddam lex atque iustitia? Min. Sic est. So. Turpissimum vero iniustitia atque iniquitas? Min. Turpissimum. So. Et illud quidem civitates ac reliqua omnia servat, hoc autem pervertit atque corrumpit? amix. Ita. So. Ergo legem oportet, ut pulchrum aliquid cogitare, et ut bonum quaerere. Min. Quidni? So. An non institutum civitatis legem esse diximus? Min. Diximus. So. Nonne decreta quaedam bona, nonnulla etiam mala sunt? Min. Sunt certe. So. Lex tamen mala non erat, Min. Non certe. So. Non igitur ita simpliciter asserendum est, legem civitatis institutum esse. Min. Nequaquam mihi videtur. So. Neque enim congruit iniquam constitutionem legem esse. Min. Non. So. Verumtamen opinio quaedam lex mihi quoque. videtur: cumque prava opinio minime sit, an non perspicuum est, si quidem est opinio, probam opinionem esse? Min. Constat. So. Proba vero opinio, nonne vere opinio est? Min. Est. So. At opinio vera veritatis inventio. Min. Certe. So. Lex itaque veritatis inventio esse. vult. Min. At quomodo, o Socrates, si lex veritatis inventio est, non iisdem semper legibus circa eadem utimur, cum rerum veritas inventa sit? So. Nihilominus lex veritatis inventio esse vult. Quod si non iisdem, ut videtur, legibus homines utuntur, non semper veritatem, quam lex expetit, reperire possunt. Sed age videamus, an hinc nobis liquidius pateat, sive iisdem semper, Sive alias aliis vivamus legibus: et num cuncti homines eisdem, aut aliis alii. Min. Verum neque id cognitu diffic

Download the whole book: EPUB, MOBI, FB2