LysisPlato

Opening the book…

Lysis

Plato

Cum ex Academia Lyceum versus per ipsa suburbia proficiscerer, pylidi, ubi fons est Epanopius, propinquavi, et ibi Hippothalem Hieronymi filium, et Ctesippum Paeaneum, aliosque una cum his adolescentes offendi. Cum me Hippothales venientem videret, O Socrates, inquit, quonam et unde? At ego, Ex Academia Lyceum versus. Tum ille, Adesdum, neque ulterius progrediaris. Ad haec equidem, Decet, inquam: sed ubinam, et apud quos vestrum esse me vultis? Ille vero, e regione murorum ostendens gymnasium quoddain circumseptum, et ianuam apertam: Hic, ait, manere te volumus. hic autem ipsi et alii multi, et quidem honesti, nos exercemus. So. Qua potissimum in re est haec vestra exercitatio? Hip. In palaestra, quae nuper est constituta: ac ut plurimum in sermonibus, quos tecum libenter coimmunicaremus. So. Recte agitis. Sed quis ibi praeceptor? Hip. Socius tuus et laudator Miccus. So. Per Iovem, non ignarus ille quidem, sed sophista peritus. Hip. Visne me intro sequi, ut eos, qui ibi sunt, videas? So. Id in primis libenter audirem, ad quid ingrediar, et quis honestior adsit. Hip. Alius alii videtur, o Socrates. So. Tibi vero quis honestior, o Hippothales? dic, obsecro. At ille interrogatus obticuit. Tum ego, O Hieronymi fili Hippothales, utrum diligas quempiam, necne, nil opus est ut aperias. novi enim, quam vehementer honestissimos quosque diligere soleas. Etenim ceteris in rebus hebes et inutilis sum: id autem unum mihi munus a Deo datum, ut primo aspectu amicos agnoscam. Ad haec ille nihil respondit. Verum Ctesippus, Quam urbanus es, inquit, Hippothales, quod amici tui nomen Socrati referre nolis! quod si paulisper tecum iste versetur, audiet te multa de illo loquentem. nobis iam, o Socrates, aures implevit nomine Lysidis. solum vero postquam subbibit, paulum requiescimus. et e somno exciti, ilico nomen Lysidis audire videmur. Et quae soluta oratione iste pronuntiat, apte quidem et concinne dicta, minus tamen vehementia sunt: at quotiens nostra poëmata scriptaque usurpare et effundere nititur, vehementius agit; et quod gravius est, alta admodum voce in amicos quotidie cantat, quam nos tolerare necesse est. modo vero a te rogatus obticuit. Iuvenis, inquam, Lysis hic esse videtur. nam audiens eius nomen, haud agnovi. Tum ille, Raro nomen eius enuntiatur: sed ex patris nomine, cum sit vir admodum nobilis, adhuc iuvenis ipse significatur. id enim mihi persuadeo, permultum abesse ut figuram eius ignores: adeo namque honesta indole praeditus est, ut vel ea sola notus omnibus esse possit. Cuius, inquam, filius est? dicite, quaeso. Democratis, inquit, Aexonei maior natu filius. At ego, En, o Hippothales, quam generosam constantemque benivolentiam nactus es. Age, mihi quoque quae et istis ostende, ut videam, utrum scias, quae de amicis amicum decet ad se et ad alios dicere. Hip. Quid ex iis, quae iste loquitur, perpendis, o Socrates? So. Utrum diligere te illum, quem dixit, neges? Hip. Nequaquam, sed nihil effingere aut scribere in illos aio. Ad haec Ctesippus: Haud sanae mentis hic est, sed delirat atque insanit. So. O Hippothales, nec carmina, nec etiam cantilenam, si quam in amicos composuisti, audire admodum curo: sed qua mente in illos sis, intelligere cupio. Hip. Ctesippus iste tibi referet. novit enim meminitque: si quidem, ut ipse ait, quotidie audiens a me obtunditur. Cte. Et maxime quidem per deos. nam quam ridiculum est, ut cum iste hunc prae ceteris diligat, nihil tamen ex ingenio suo, quod non etiam quivis puer possit, afferre valeat. Quae autem civitas universa de Democrate et Lyside huius avo, deque omnibus illorum maioribus praedicat, eadem et ipse circumfert, divitias, equorum copiam, victorias in Pytho, Isthmo, et Nemea, quadrigis et equis: nec non istis antiquiora. Nam pridem nobis hospitium conviviumque in poëmate quodam retulit: quo quidam ex maioribus Lysidis Herculem quondam ob cognationem excepit: quippe cum ille quoque ex Iove et filia cuiusdam principis populi natus esset: quae aniculae etiam cantant: ceteraque huiusmodi

Download the whole book: EPUB, MOBI, FB2