Laches
Virum spectastis armis dimicantem, o Nicia atque Laches. quam vero ob causam spectare hunc nobiscum una ego et Melesias hic vos iussimus, supra minime declaravimus, nunc autem aperiemus. nam libere vobiscum loquendum existimamus. Sunt enim nonnulli, qui haec derident, ac si quis eos consulat, sententiam suam non exprimunt: sed illud de quo consultatur, et consultantis mentem coniicientes, alia praeter ea quae sentiunt, proferunt. Cum autem vos arbitremur et ad intelligendum sufficere, et quae cognoscitis simpliciter explicare, socios ad eorum, quae referemus, deliberationem ascivimus. Est autem, de no altius sum exorsus, eiusmodi. Hi nobis filii sunt, hic quidem huius filius, avito nomine Thucydides nuncupatus: meus item: alter, avi similiter nomen servans. nam Aristidem nominamus. Videturque nobis quam diligentissima horum cura suscipienda, neque agendum putamus, quod multi solent, qui filios suos, cum primum adoleverint, ad propriam sinunt libidinem vivere: immo vero tunc studium diligentius adhibendum. Cum itaque adesse nobis filios. videamus, iudicavimus, vos prae ceteris cogitasse, qua ratione educandi sint, ut optimi fiant. quod si non multum animadvertistis, in praesentia admonemus, vos id negligere non debere, exhortamurque, ut una nobiscum de filiorum educatione deliberetis. quam vero ob causam. nobis haec videantur, o Nicia atque Laches, audire decet, quamvis paulo prolixiora sint, quae sequuntur. discubuimus in convivio simul ego et Melesias hic, atque hi nobiscum adolescentuli. Ut igitur in principio sermonis significavi, libere vobiscum audacterque loquemur. sane uterque nostrum multa potest patris sui praeclara facinora tum pace, tum bello filiis enarrare, patrisque gesta. erga. rempublicam sociosque insignia recensere; a nobis vero res gestas referre nullas possumus. Quare et horum nos pudet eaque damnamus, et patrum negligentiam saepe culpamus, quod nos, postquam adolevimus, in mollitie quadam et delitiis vivere permiserunt, resque aliorum gessere. Eademque adulescentibus his ostendentes, edicimus, «i se ipsos neglexerint, nostraque praecepta contemserint, ignobiles eos futurus: sin autem curaverint, forte dignos avitis nominibus evasuros. ipsi vero parituros se nobis respondent. Nobis autem de hoc invicem consultantibus, qua disciplina vel consuetudine potissimum optimi fieri possunt, exposuit quispiam, operae pretium esse, ut armis dimicare perdiscant: laudavitque istum, quem vos modo certantem spectastis, et contueri iussit. Optimum itaque fore putavimus, nt et nos ad hoc spectaculum veniremus, et vos una convocaremus, tum ad spectandum, tum etiam, si vultis, de adolescentum educatione communi consilio deliberandum. Haec sunt, quae vobiscum conferre cupiebamus. Vestra nunc interest, tam de hac re, utrum discenda sit necne, consulere, nam de aliis, si quam disciplinam vel studium adolescentis laude dignum invenitis: et quid circa communionem facturi estis, praedicere. Ni. Sententiam profecto vestram, o Lysimache et Melesia, probo, et vobiscum una investigare paratus sum: similiterque affectum hunc Lachetem existimo. La. Vera perpendis, o Nicia. profecto, quod paulo ante referebat Lysimachus de suo-et Melesiae patre, quam aptissime dictum mihi videtur adversus illos, et nos, et omnes, quicunque civilia tractant. nam, quod querebatur Lysimachus, illi tam filios, quam cetera domestica, negligunt. in his itaque probe, Lysimache, loqueris. Quod autem nos ad consultandum de eruditione adolescentum accersis, Socratem autem istum non invitas, admiror: primo quidem concivem; deinde hic ut plurimum conversantem tractantemque, ubi aliqua sit disciplina decora talis, qualem exigis, et exercitatio iuvenum. Ly. Quid ais, Laches? Socrates hic talia unquam curavit? La. Et maxime quidem, Lysimache. Ni. Ego quoque ad hoc non deterior, quam Laches, testis esse possum. Nu enim hospitem ad me deduxit erudiendi filii gratia Agathoclis discipulum Damonem, musicae praeceptorem, urbanum quidem virum prae ceteris, atque pretium non in