Io
Ionem salvere iubeo. Unde ad nos accessisti? numquid Epheso venis? Io. Nullo pacto, o Socrates, sed Epidauro ab Asclepiis. So. Numquid rhapsodorum, id est, eorum, qui carmina recitant, certamen Epidaurii Deo instituerunt? Io. Non in his solum, sed in alio quoque genere musicae. So. Contende ergo. nobiscum. Io. Quamobrem tecum contendam? Primis, o Socrates, praemiis potiti sumus. So. Probe inquis; age, ut in Palladis celebratione victoriam consequamur. Io. Fient. ista quidem, si deus voluerit. So. Etenim, o Ion, artem vestram semper plurimi feci: nam multi faciendum est quod arti vestrae conveniat, ut ornetis corpus, et quam pulcherrimi appareatis; quodve oporteat in plurimis atque bonis poëtis, et praecipue in. Homero poëtarum omnium optimo divinissimoque, versari, neque carmina illius solum, verum etiam sensa perdiscere. Nunquam. enim aliquis in rhapsodum evaderet, nisi ea quae a poëta dicta sunt intellexerit. nam poëtae mentem interpretari rhapsodum apud auditores oportet: fieri autem nequit, ut hoc ille efficiat, qui poëtae sententiam ignoraverit. Quare haec omnia plurimi facienda videntur. Io. Vera dicis, o Socrates. atqui in, hoc plurimum laboravi. praeclarissima sane prae ceteris de Homero me explicaturum profiteor, ut neque Metrodorus Lampsacenus, neque Stesimbrotus Thasius, meque Glaucon, neque aliquis unquam veterum, tot tamque praeclara Homeri sensa, quot ego, exponere queat. So. Recte, o Ion. constat autem, quod nulla invidia prohibebit, quin ista mihi aperias. Io. Auditu dignum est, quam vehementer Homerum exornando extulerim. qua de re dignum esse me censeo, ab illis, qui Homeri studiosi sunt, corona aurea decorari. So. Otium profecto te audiendi quandoque nanciscar. nunc autem ad hoc unum mihi responde, utrum circa Homerum solum, an etiam circa Hesiodum et Archilochum id possis. Io. Circa Homerum solum. satis enim mihi esse videtur. So. Suntne aliqua, de quibus Homerus et Hesiodus eadem referant? Io. Multa esse, arbitror. So. Utrum melius ea quae dicit Homerus, an quae Hesiodus, explicares? Io. Aeque. de utrisque, o Socrates, in illis rebus, in quibus eadem referunt. So. Quid antem in bis, de quibus non eadem dicunt? ut puta de vaticinio Homerus atque Hesiodus verba faciunt. Io. Et maxime quidem. So. Et in quo poëtae isti consentiunt, aut discrepant, quando de vaticinio loquuntur, utrum ipse melius quam peritus vates aliquis explicares? Io. Vates melius. So. Si autem vales esses, non illa tantum in quibus conveniunt, verum etiam in quibus dissentiunt, exponere posses? Io. Patet. So. Quid, porro? num circa Homerum. vehemens facundusque es, circa vero Hesiodum aliosque poëtas: minime? An Homerus de aliis rebus agit, quam de iis, quae et alii poëtae tractant? Nonne multa quae ad bellum pertinent, et quae ad consuetudines bonorum invicem et malorum, privatorum atque opificum, attinent, enarravit: et de diis, quemadmodum secum invicem, et cum hominibus versantur, deque coelestibus passionibus progressibusque: item quae apud inferos sunt: deorumque et heroum generationes cecinit? nonne circa haec omnis Homeri esis versatur? Io. Vera, o Socrates, loqueris. So. Nonne eadem ceteri poëtae decantant? Io. Eadem certe: sed non ita ceteri, ut Homerus. So. An forte deterius? So. Multo deterius. So. Melius ergo Homerus? Io. Melius certe. So. O Ion, lepidum caput, cum multi de numero verba faciunt, et eorum aliquis recte icit, nonne potest quispiam ea in re bene dicentem cognoscere? Io. Potest. So. Numquid ille ipse, qui male dicentem cognoscit, an alius? Io. Ipse idem. So. An non hic est qui arithmetica arte est praeditus? Io. Profecto. So. Cum multi de cibis, quales salubres sint, loquuntur, et aliquis recte ea de re loquitur, utrum alius quidam bene dicentem, quod recte; alius male dicentem, quod male dicat, animadvertet? an unus et idem? Io. Idem procul dubio. So. Quis iste? quod illi nomen? Io. Medicus. So. Nonne summatim dicimus, cum plures eadem de re loquuntur, quod unus atque idem tam illum qui male, quam illum qui bene
Declina ad laevam paulum, dextrumque iugalem Urge plagis minitans, manibus quoque lora remitte. Cumque metam attigeris, flectatur laevus in arcum, donec ad extremum circli pervenerit axis Ultimus, ac medium vita, nec tangito saxum.
So. Sufficiunt haec, o Ion. Rectene an contra in his carminibus Homerus loquatur, utrum melius medicus, an auriga perciperet? Io. Auriga procul dubio. So. Utrum arte hoc iudicium fiat, an alio quopiam? Io. Non alio certe quam arte. So. Nonne cuique arti facultas a deo tribuitur certi cuiusdam operis iudicandi? neque enim ea quae gubernatoria arte cognoscimus, medicina quoque percipiemus. So. Non certe. So. Neque etiam quae medicina perspicimus, architectura animadvertemus. Io. Non sane. So. An non similiter in omnibus artibus quae una quadam arte comprehendimus, alia minime comprehendemus? Sed hoc prius mihi responde: Aliam et aliam artem esse asseris? Io. Assero. So. Numquid eadem tu, qua ego, coniectura artes discernis? nam ipse quidem, eum haec aliarum, illa aliarum rerum scientia est, hanc aliam, illam aliam artem voco. Tu vero? Io. Et ego. So. Si enim eisdem de rebus scientia esset, cur hanc aliam, et illam aliam vocaremus? quandoquidem eadem ab utrisque cognoscerentur. Quemadmodum a me percipitur, quinque esse hos digitos, et tu sicuti ego hoc idem animadvertis. Unde si te interrogarem, utrum eadem arte arithmetica, an alia, haec eadem cognoscamus, responderes utique quod eadem. Io. Certe. So. Dic quod paulo ante interrogaturus fueram, utrum secundum omnes artes videatur tibi dicendum, quod eadem arte, eadem cognosci necessarium sit: alia vero arte non eadem, sed alia quaedam, quandoquidem ars alia ipsa est. Io. Ita mihi videtur, o Socrates. So. Si quis artem aliquam. assecutus non fuerit, dicta vel facta huius artis bene discernere nequaquam poterit. Io. Vera narras. So. Ea carmina quae tu retulisti, sive bene sive male ab Homero canantur, utrum tu melius, an auriga perciperet? Io. Auriga. So. Recitator enim es, non auriga. Io. Nempe. So. Recitatoria vero facultas ab aurigaria alia est. Io. Videlicet. So. Quod si alia ars est, aliarum quoque rerum scientia est. Io. Aliarum profecto. So. Quid vero, cum Homerus illud affert, quod Hecamede Nestoris pellex saucio Machaoni medelae potionem porrigit, cui vinum Pramnium infundit, insuper atterit caseum caprinum aeneo quodam instrumento, farinam quoque caseo miscet, et ed haec cepe obsonii loco apponit? Rectene an contra haec ab Homero dicantur, utrum medicinae artis, an recitatoriae iudicium est? Io. Medicinae. So. Quid, cum Homerus dicit,