CharmidesPlato

Opening the book…

Charmides

Plato

Heri cum ad vesperam Potidaea ab exercitu rediissem, protinus solitae exercitationis loca, utpote qui diu abfuissem, properans repetivi, ac Taurei palaestram, quae e conspectu est maiestatis regiae templi, sum ingressus. ubi multos comperi partim ignotos mihi, partim notos, et quidem primos. Qui cum me ex insperato vidissent, longe congratulati sunt aliunde alius occurrentes. Chaerephon praecipue, utpote natura concitatior, e medio statim prosiliens accurrit, ac manu me prehendens, O Socrates, inquit, quo pacto incolumis evasisti? nam paulo ante quam abiremus, apud Potidaeam pugna commissa est, quam hi nuper audierant. At illi ego respondens, Ita, inquam, ut cernis, evasi. Nuntiatum nobis est, inquit, pugnam acerrimam extitisse, atque in ea plurimos nobis notos occubuisse. Vera, inquam, vobis nuntiata fuerunt. An tu, inquit, proelio interfuisti? Interfui. Sede hic, nobisque enarra. nondum enim aperte omnia. intelleximus. His dictis, me prope Critiam Callaeschri filium sedere iussit. Sedens itaque, Critiae et aliis congratulatus sum primo: deinde quae in belli expeditione contigerant, ut quisque requirebat (alius enim aliud appetebat) recensui. cum vero de his rebus abunde locuti essemus, rursus ego illos interrogavi, quaenam esset his temporibus philosophiae conditio, et qui essent adolescentes vel sapientia, vel indole, vel utrisque, praeclari. Tunc Critias versus fores inspiciens, intuitusque adolescentes quosdam ingredientes altercantesque invicem, et turbam post eos aliam, Socrates, inquit, quod de honestis percontabaris, mox cogniturus videris. nam qui nunc ingrediuntur, praecursores sunt amatoresque cuiusdam, qui omnium huius temporis honestissimus et speciosissimus iudicatur. atqui videtur et ipse propemodum ingredi. Quisnam iste, et cuius filius, inquam? Nosti, inquit, quodam modo et tu. sed cum hinc abiisti, nondum adoleverat. Charmidem noveras, filium Glauconis patrui nostri, patruelem meum? Cognovi equidem. neque puer tunc contemnendus erat: nunc vero adultum esse illum iam arbitror. Statim intelliges, ait, quantus et qualis evaserit. Dum haec ille dicit, Charmides ingreditur. Apud me quidem, o amice, nulla perpendendi discernendique facultas. profecto perinde sum erga honesta indole claros, ac album filum in lapide albo: ferme namque omnes eiusmodi homines mihi admodum placent. Praecipue vero tunc ille et corporis proceritate, et egregia indole, mirandus apparuit. ceteri autem omnes capti eius amore videbantur: usque adeo illius ingressu obstupuerunt perturbatique sunt. multi praeterea retro. amatores hunc sequebantur. K quantum ad viros attinet, nil mirum est: sed quod est mirabile, pueros etiam consideravi, quorum nullus, vel minimus quivis, alium quenquam intuebatur; immo illum ipsum cuncti, tanquam dei imaginem quandam, contemplabantur. Hic ad me conversus Chaerephon, Qualis tibi adolescens videtur, o Socrates? an non speciosam prae se vultus fert indolem? Mirifice, inquam. Atqui, inquit, si nudare se vellet, vultum nihili faceres, prae illa quae latet intus forma mirabili. Eadem haec Chaerephonti ceteri etiam consenserunt. Insuperabilem hercle, inquam, virum narratis, si parum quid insuper huic adesset. Quid istud? interrogavit Critias. Si optimo, inquam, animi habitu natura decorus esset: consentaneum tamen est talem hunc esse, Critia, cum vestra ex stirpe sit genitus. Immo certe, quoad ingenium spectat, et pulcherrimus est et optimus. Quid igitur non nuamus, inquam, animum prius, interioremque decorem potius quam exteriorem speciem contemplamur? nam cum talis sit, nobiscum disserere non negabit. Volet certe, respondit Critias. nempe sapientiae studiosus est, et ut sibi ceterisque videtur, valde poeticus. Longa, inquam, serie generositatem hanc Solonis ex genere trahitis. Verum cur non mihi iam monstras adolescentem, accersens huc illum? neque enim dedecet, vel etiamsi minor natu esset, cum eo disserere, praesente te patruele eius atque tutore. Probe loqueris, ait. vocandus est iam. Atque his dictis, ad eum q

Download the whole book: EPUB, MOBI, FB2