Iliad
Mexicana civitas…
Lectori
Liber I
Liber II
Liber III
Liber IV
Liber V
Liber VI
Liber VII
Liber VIII
Liber IX
Liber X
Liber XI
Liber XII
Liber XIII
Liber XIV
Liber XV
Liber XVI
Liber XVII
Liber XVIII
Liber XIX
Liber XX
Liber XXI
Liber XXII
Liber XXIII
Liber XXIV
(Libri omnes in una pagina)
MEXICANA CIVITAS,
Duodecimus annus evolvitur, quum Homeri Iliadem a Francisco Xaverio Alegre, versibus latinis expressam, & Bononiae editam, menda plurima deturpabant. Quantum potui, tantum diligentiæ impendi, ut PATRIÆ decore, ab iisdem vindicata, pristinæque veritati restituta, denùo compareret. Eo sanè consilio, ut Tibi, bonarum Artium cultrici, eamdem devoverem. Adeò enim me turpi, atque inexpiabili culpa aspersurum, existimabam si heroicum hoc Opus, juris quodammodò Tui, Tibi inscriptum, & dicatum non emisissem. Quod eò Tibi gratius, rebar, futurum, quòd ab Alegre profectum, quòdque à Tui, tuorumque studiosissimo evulgatum.
Joannes à Malo de Villavicencio.
LECTORI.
Homeri Iliadem nostris laudibus extollere insanum esset: in ejusdem commendationem omnis generis Scriptorum testimonia congerere, supervacaneum, atque infinitum: versionis autem nostræ difficultatem, laborem, ac diligentiam commendare, stultum profecto, ac deridiculum. Etenim quum versiones non eadem ex causa, neque eodem sibi proposito fine omnes adornaverint, nec item eodem ex capite earum utilitas æstimari, aut commendari potest. Sunt enim qui sic existiment, versiones illas, quæ verbum verbo exprimunt aliis liberioribus esse præseferendas, nam hæ, quod in Angeli Politiani Latino Herodiano meritò reprehendit Henricus Stephanus, dum Latini sermonis elegantiam, & verborum proprietatem studiosiùs sectantur, a Græco fonte divagantur longiùs, ut quid cui respondeat, non facile discerni queat. Atque hæc quidem vera esse fateor, quum in corum gratiam, qui Græcè discere incipiunt, Homeri, aut alterius cujusvis scripta in Latinum, aut vulgarem sermonem vertenda susceperis, quod sibi dumtaxat præstituisse videntur Andreas Divus, & qui ejus versioni castigandæ insudarunt Maxillus, Gifanius, Sebastianus Castellio, Henricus Stephanus, Liberlinus, Berglerus, Salvinius, atque his similes alii, ab quibus in Latinam, Hispanam, Gallicam, Italicam, Anglicam, & Germanicam linguam Homeri opera, & plura alia Græcorum translata sunt.
Ut autem Græcæ linguæ addiscendæ ejusmodi Scriptorum labore nihil utilius, ita Homeri, aut Poetæ cujusvis alterius gravitati, elegantiæ, ac sublimitati cognoscendæ, aut pensandæ nihil fieri potest ineptum, immo contrarium magis. Quo fit, ut Libertini, exempli gratia, quum versionem totam perlegeris, aut te Homerum illum tot omnium gentium præconiis laudatissimum legisse non credas, aut tot retrò sapientes viros insanire arbitreris, qui ineptissimas illas loquutiones, frigidas sententias, & descriptiones insipidas summis laudibus certatim extulerint.
Nec tamen eandem interpretandi methodum omnes Homeri Traductores sequuti sunt. Nam ut antiquissimos illos omittam, Livium Andronicum, Accium Labeonem, de quo Persii Scholiastes Sat. 1, Cnejumque Mathium, & Ninnium Crassum, quorum meminit Priscianus lib. 9, ut inquam hos omittam, fuere ex recentioribus plures, qui, quum ligata oratione, tum soluta Homeri Iliadem, Odysseamve, aut etiam utramque aliis etiam linguis ediderunt, aut edere tentarunt. Hos inter clarioris nominis habentur Franciscus Petrarcha, Angelus Politianus, Laurentius Valla, & Raphael Volaterranus, Joachimus Camerarius primum, & secundum Iliadis librum latinis versibus extulisse dicitur, cujus etiam Homericorum omnium librorum argumenta exstant apud Politum.
Primum item, secundum, & nonum librum Vincentius Obsopæus, tertium, quartum, quintum, decimum tertium, duodevigesimum, vigesimum, vigesimumsecundum, & vigesimum quartum. Nicolaus Valla, Iliadem universam; atque Odysseam Marinerius quidam Hispanus apud Nicolaum Antonium in Bibliotheca Hispana, quod opus, an exstet, nec scio, nec aliquem, qui id sciret invenire potui: tandem Joannes Baptista Lawenbergius, cujus ex Odyssea fragmenta nonnulla vidi non contemnendo latino versu, lliadem, an idem verterit, non satis compertum habeo. Quibus accedit Cunichii, quæ nunc cum laude prodit, Iliadis interpretatio, latino versu. Atque hæ quidem Latinæ Homeri versiones,
Jam vero ex vulgaribus aliis linguis, apud Gallos insignis quædam fœmina Anna Dacieria Homerum soluta oratione satis feliciter expressit. Anglica lingua & carmine idem præstitit Alexander Poppaeus; atque idem Germanicis versibus Iliadem Joannes Spiengerius; Italicis, quos solutos vocant, præter citatum Salvinium, alii nonnulli, & ligata Italica oratione nuper Josephus Bossolus. Habetur etiam in pretio apud Hispanos Gundisalvus Pereyra, seu potiùs Perezius, qui Odysseam patrio sermone edidit, ut Syriacam versionem omittam a Theophilo Edesseno elaboratam, & Persicam, cujus meminit Labbæus. Vide, si lubet, aliorum Homeri Interpretum, & Scholiatorum catalogum apud Fabricium in Græca Bibliotheca tom. 1. & Alex. Politi præfationem ad suum Eustathium.
Poetarum igitur Principis mentem verba, latinis versibus exprimere conati, Virgilium Maronem, Homeri, inquam, optimum, & pulcherrimum interpretem ducem sequimur, in quo plura ex Homero ferè ad verbum expressa, plurima levi quadam immutatione detorta, innumera, immò totus quotus Maro est, ad Homeri imitationem compositus. Ubi ergo Virgilius, pene ad literam Homerum expressit, nos eadem Vergilii carmina omnino, aut fere nihil immutata lectori dabimus, nec enim aut ab ullo mortalium elegantiùs efferri potuisse quisquam crediderit, aut vitio, plagiove nobis verti poterit, si ubicumque inventam Homericam supellectilem, ipso jure clamante, vero domino restituamus. Ubi autem Virgilius, Virgilius, inquam, ipse, nonnullas Græci Vatis loquutiones, & loca latinè,
Desperans tractata nitescere posse, reliquit,
nos item relinquemus. Habet enim unaquæque lingua lepores quosdam suos, ac dignitatem, decoremque verborum, quæ si in aliam transferre coneris, non nisi turpe quicquam, aut insulsum dixeris.
Quod autem de unaquaque lingua universa, id etiam de propriis uniuscujusque gentis, ac Provinciæ, immo & urbis loquutionibus dicendum est, quamobrem & Livius Patavinitatem, & Virgilius Mantuanitatem redolere dicitur. Idem etiam quod de verbis, de Heroum moribus judicandum est. Quid enim Achillem carnes scindentem, ac distribuentem, aut Nausicaam ad fluvium lavantem reprehendant, qui ejus gentis, eorumque temporum mores satis cognitos, ac perspectos habeant? Perinde quasi non iidem aut Abrahamum hospitibus pedes lavantem, aut Rebeccam adaquantem camelos in Scripturis legerint.
Ad calcem operis nonnullas addere adnotationes pollicitus eram, quum tamen Eustachii Thessalonicensis in Homerum Commentaria Latina fecerit Alexander Politus, & Apollonius Sophistes nuper quoque in Gallia Latinus prodierit, supersedendum duxi, eaque solum adnotare constitui, quæ Latina Versionis locis quibusdam aut explicandis, aut vindicandis necessaria visa sunt: quandoque etiam in ea quæ Homeri sunt propria non illibenter excurret calamus.
FRANCISCI XAVERII ALEGRII HOMERICAE ILIADIS LATINIS VERSIBUS EXPRESSAE LIBER PRIMUS.
ARGUMENTUM.
Chryses sacerdos Apollinis filiam suam liberaturus ad Graecorum stationem venit. Re non obtenta, immo ab Agamemnone contumeliosè dimissus, Apollinem in Graecos precatur. Peste ingruente Achilles concionem vocat, in qua quum Culchas veram caussam patefaceret, iratus Agamemnon in Achillem invehitur, eique aufert Briseidem. Hinc Achillis in Græcos indignatio, que rogante Thetis ab Jove auxilium pro Trojanis in Græcos precatur. Juno re comperta cum Jove rixatur donec eos Vulcanus in concordiam adducit.
Iram, Diva trucem Pelidæ concine Achillei, Quæ mala tot miseris, infandaque funera Graiis Adtulit, ingenteisque animas tot tradidit Orco, Mortaleisque virum exuvias, artusque cruentos 5Alitibusque (nefas) prædam, canibusque reliquit. Consilium Jovis interea, atque arcana voluntas Perficiebatur, donec discordia demens Atridemque inter, sævumque arderet Achillem. Tu memora quæ fata Deum, quæ numina claros
10Commisere viros, tanto ut discrimine possent Exercere odia, atque animos in se addere Teucris. Venerat ad Regem Chryses, pictasque carinas Dona ferens, pretiumque ingens, ut reddita patri Rursus in assuetos remearet gnata penateis, 15Quam bello quæsitam olim, ac victricibus armis Duxerat in Phrygiam, Phoebique insignia, vittas Aureaque in manibus gestabat sceptra sacerdos. Tum geminum Atridem, supplexque orabat Achæos: Atride, & vos Grajugenum gens inclyta, prolem 20Reddite dilectam, solatia tota parentum. Dona fero, accipite, & miseri neu temnite planctum, Siqua movet Superum, & magní reverentia Phœbi. Sic urbem Priami, ac Trojanam exscindere gentem Fata duint vobis, patriosque revisere fineis. 25Dixerat, assensere omnes pulchramque puellam Tradendam patri misero, accipiendaque dona. At non hæc Danaum placuit sententia Regi, Quin torvum adspectans, oculisque minacibus: absis Ocyus hinc, vetule, haud, inquit, te in litore stantem 30Adspiciam, Grajorum iterum vel castra petentem. Ante ego non caream Chryseide, tarda senectus Quam patria tellure procul, tectisque suorum Argis inveniat nostris in sedibus illam Percurrentem amplas arguto pectine telas, 35Et mihi depictosque thoros, & strata parantem Mollia ferto hæc, atque oculis te subtrahe nostris. Sic ait, at senior vultum dejectus honestum It lacrimans maris ad litus, fluctusque sonanteis, Tum procul ab castris Divum sic voce precatur 40Latona genitum pulchra: qui argentea semper Tela geris, Smintheu, Chrysæ cui moenia cordi, Qui Tenedo, Cyllæque agro dominaris opimo, Siqua tuis umquam imposui tecta ardua templis, Pinguia si quando sacris admovimus aris 45Exta boum, gratumve adipem, pro supplice luctu,
Pro lacrimis Danaos meritas da pendere poenas, O pater, hæc nec nostra ferant vota irrita venti. Talia clamantem cæli de vertice summo Audiit Arcitenens, subitasque exarsit in iras, 50Tum se nube cava, ac densa caligine condens Inde petit terras, humeris argentea pendet[1] Ex altis pharetra, atque arcus, quem plurima circum Tela sonant gradiente Deo, cædeisque minante. Ut procul ab ratibus conspexit castra, sagittam 55Impulit ex arcu frendens, fatalis arundo Cum sonitu per inane ruit, neque cernitur ulli, Hinc aliam, atque aliam ingeminat, jumentaque passim[2] Corpora fida canum, taurorumque ardua membra Sternuntur lætho, pecudesque, & vulgus equorum. 60Tum Danaos petit insonteis, atque aggerat omneis Per naveis turpi dilapsa cadavera tabo, Ardebantque rogi per litora curva frequentes. Jamque dies aderat decimus, quum regia Juno Moerentis mentem, atque animum commovit Achillei. 65Illicet e castris pubem acciri imperat omnem, Tum regem adloquitur: Non ultra insistere cœptis Posse, reor, Danaos: Priami stent mania, Princeps. Qua ventum, hac iterum (liceat modo vivere) eundum est, Irati Graios coli inclementia quando, 70Et vis sæva simul premit Hectoris, aut age, sorteis Dilectosque Deo vates, templique ministros Adsciscamus, ait, quibus aut arcana patescunt
Signa poli, aut avium cantus, vel nuntia veri[3] Somnia, namque horum est summus quoque Jupiter author. 75Forte canet cur tot miseris iratus Apollo Pessima molitur Graiis, neglectave sacra Aut vota incuset Divum non reddita templis. Plurima tum nostri languens cadat hostia dextris Placemusque Deos. Dixit, siluitque repente. 80Tum mediis surgens effatur talia Calchas, Calchas Thestorides, Vatum optimus, omnia namque[4], Quæ sunt, quæ fuerint, quæ mox ventura trahantur Olli nosse datum, quo per tot inhospita saxa, Incertasque vias pelagi duce Dorica classis 85Sigeum ad litus, Phrygiasque advenerat oras. Ille autem. O Superis Pelei dilecta propago, Abstrusas rerum causas, & Apollinis iras Pandere voce jubes, pandam, modo vera profari Calchanti liceat, timeo nam sceptra tenentem. 90Valde etenim irati metuenda potentia Regis In sibi subjectos: simulet licet, ilia rodit, Et semel admissum sedet alto in pectore vulnus, Nec fatum effugias; quod si mihi vera canenti Laturum auxilium spondes, nil demorer ultra. 95Sic Calchas, Pelei contra sic filius orsus: Fare quidem quæ arcana tibi Dij cumque revelant, O pater, haud etenim quisquam (sacra numina testor, Dilectumque Jovi Phoebum ) nec maximus ipse Grajorum ductor, dum spiritus hos regat artus
100Tentabitve minas, aut pœnas exiget ullas: Dixerat, & posita Calchas formidine fatur: Non vos ulla premunt Superis non reddita vota, Hostia non neglecta, viri, contemptave templa. Hæc Chrysis lacrima, despectaque vota reposcunt 105Immeriti Vatis, spretique injuria Phobi, Nec prius absistent quam filia pulchra parenti Reddatur misero, taurorum & corpora centum Pinguia Chrysæas Sminthei mactentur ad aras. Omnia tunc Divis contingent vota secundis. 110Talia dicentem jam dudum spectat Atrides Mentis inops turbata agitat præcordia sanguis, Torvaque, ceu geminis ardebant lumina flammis, Tunc sic adgreditur, verbisque adfatur amaris: O Calcha, vates mihi semper lævus, eamne 115Causam cladis, ais, quod splendida munera Chrysis; Et gnatam abnuerim longævo tradere patri? Atque equidem verum ut fatear, mihi gratior unquam Femina nulla fuit: non illi corpore, vultu, Flore juventutis, mentis vel dotibus ullis 120Ipsa Clytemnestra antestat pulcherrina conjux. Verum age, jam tradam, populi nam vita, salusque[5] Lex mihi prima fuat: vos autem digna parate Dona duci. Solusne inter tot millia princeps Muneribus caream, aut partis spoliabor inultus? 125Vix ea, quum contra fatur sic dius Achilles : Maxime Grajorum ductor, quas possumus omnes Pro pietate tua, pro tot tam fortibus ausis Solvemus grates; at præmia solvere digna Qui possint Danai? nihil in commune relictum 130Aut positum in medio est, prædam qua quisque potitus,
Hanc retinet, propriosque lubens convertit in usus. Nunc tu cede Deo; pubes tibi Dorica terque Plura, quaterque dabit, siquando Jupiter urbem, Et Priami nostris gazam concesserit armis. 135Dixerat, & læto plaudebant ore Pelasgi At non ista unquam, Danaum fortissime, nobis, Rex ait, evinces, magnis ut parta periclis Elabi e manibus patiar. Tantine videmur Esse tibi, ut reliqui exultent, spoliisque fruantur, 140Orbemur nos, & rerum ploremus egeni? Scilicet hoc Calchas moneat, sic poscat Apollo? Non ita: si Danai renuant, mihi juraque, fasque Ipse manu faciam, tuaque, Ajacis, vel Ulyssi Præmia corripiam, meaque in tentoria ducam. 145Hæc alias autem; nunc, quod magis instat, agamus In mare velivolum lecto cum remige puppim, Quæ vehat in patriam roseo Chryseida vultu, Centenosque simul præstanti corpore tauros, Munera grata Deo: procerum lectissimus unus 150Hæc ferat, & casto placet pia numina ritu. Rex ea, quem torvum adspectans adfatur Achilles: Atque erit, o hominum pestis, tua jussa sequutus Grajugenum quisquam, cœcas qui tendere Teucris Præterea velit insidias, aut agmine facto 155Signa sequi, ac dubio sese committere Marti? At non ulla quidem tristi gens Dardana bello In Peleum commissa luit, non illa recenteis Aut fruges unquam, aut pecudes, armentave latis Avexit campis: nemora inter densa ferarum, 160Prærupτæque jacent rupes, fretaque invia ventis. Fratris jura tui, tua, pessime, signa sequuti Tot Trojam petiere duces, quos despicis amens. Jamque urbe ex capta Priami Te, & maxima Regum Tot retro spolia, & servi, gazæque manebunt; 165Ast ego (sit fas vera loqui) pars maxima belli, Exigua vix parte fruar, quam sanguine multo,
Et multa fessus Teucrorum strage merebor. Quin potius patriosque lareis, Phtiamque revisam. I porro, Atrides medio in sermone profatur, 170Si lubitum est animo: cernis quot millia nostro Parent imperio, atque Jovis reverentur alumnum? Tu mihi ductorum infensissimus, horrida cordi Cui semper pugna, & rixæ tibi maxima virtus. Jupiter hoc voluit, fruere, atque in bella Pelasgos[6], 175Myrmidonasque regas, nil te moror, hæc tamen audi: Pulchram ego dimittam Chryseida, sic placitum Diis; Formosam tamen abducam Briseida mecum Invitam quamvis. Disces quid præstet Atrides Aeacidæ, discent Danai, nec se mihi quisquam 180Ferre parem, aut Regi audebit se opponere contra. Hæc jactat, dubiusque animi volvebat Achilles Irruat an, ferrumque inimico in pectore condat. Jamque manum capulo aptabat, quum cœlitus adstat Junone ab Diva, ductor cui charus uterque, 185Et juveni stetit a tergo Tritonia Pallas Uni Conspicua, ac reliquis non visa Pelasgis, Cæsariemque manu auricomam, atque in terga fluentem Corripit, obstupuit visu perterritus heros: Nostrorumque, inquit, Jovis aurea gnata, dolorum 190Spectatrixne venis, cœdisque Agamemnonis atræ? Huic ne faves nunc ut fugiat? quis tanta furentem Usque ferat, meritas nec poscat sanguine pœnas? At Pallas Parce irarum, parce, inquit, Achilles, Juno vetat[7], res quæ amborum curatque, fovetque :
195Tu dictis solare animum, crudo abstine ab ense. Quas tibi (vera cano) feret hæc injuria laudes? Munera quot, meritisque pareis geminabit honores? Nec plura his, cui Pelides; tua jussa sequemur, O Dea, cor tumeat quamvis, ac ferveat ira, 200Namque voluntati Divum parere decensque est, Tutius & nihil, ac melius mortalibus ægris. Hæc fatur, violenta manus simul ære nitenti Hærebat capulo, & retro magnum impulit ensem Palladis auscultans dicto. Dea pulchra per auras 205In Jovis, ac Superum subito volat aurea templa. Atridem interea dictis compellat amaris Myrmidonum ductor (neque enim furor occidit intus) At non te quisquam collatis, pessime, signis Viderit irrumpentem acies, & caede madentem. 210Exhaurire alta undantem cratera corona Hæ tibi sunt artes, lautisque accumbere mensis, Condere opes proprias, aliorum invadere gazas, Ora canis, pavidique gerens præcordia damae. At si animos Danai ingenteis, mentemque virilem, 215Non pictis gererent muliebria corda sub armis, Hac indigna tenus licuissent gesta furenti. Verum ego sic juro, atque ultricia numina testor: Ut sceptrum hoc[8] (sceptrum in manibus nam forte ferebat Numquam fronde levi fundet virgulta, nec umbras, 220Quum semel in silvis ima de stirpe recisum Matre caret, posuitque comas, & brachia ferro Olim arbos, nunc docta manus circumdedit auro, Et patribus, ducibusque dedit gestare Pelasgis, Ab Jove queis legesque datum, populosque tueri, 225Sic habeas, desiderium te forte subibit Nostri ingens,quando haud poteris, quum Troja circum