De diffinitione
Migne Patrologia Latina Tomus 64
Boetiu.DeDif 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De diffinitione
Dicendi ac disputandi prima semper oratio est, et jam dialecticis auctoribus et ipso M. Tullio saepius admonente, quae dicitur diffinitio. Quippe cum in certamen contentionemque nihil possit (quod tamen in dictione consistat) aliquando deduci, nisi de quo futura pugna est prius fuerit in diffinitione ita defixum, ut possit inter utrumque qui inituri sunt eam litem esse manifestum quid sit illud de quo in futura quaestione tractabitur: unde non solum commoditatis genere perspicienda est virtus definiendi, quia per hanc orationem res semper evolvitur, et quod illa sit quae illud de quo quaeritur explicat, verum etiam quod principalis semper adhibita maximum lumen et manifestum parit rei quae in contrarium deducta habet quaestionem. Etenim si verba aut nota omnibus exstitissent, aut unam significantiam sui semper tenerent, et non ambiguo vel obscuro dicto audientes fallerent, et loquentes sub diversa interpretatione deciperent, omnino definitio necessaria minime crederetur. At cum nomina rebus imposita vocesque singulae per existimationem ejus qui ita res appellandas esse censuit ita sint institutae, et ita arte compositae, ut nota quadam in rerum significatione, non aperta declaratione, ducerent audientes, necessarium admodum arbitror nosse quid sit definitio, quibusque speciebus ac partibus compleatur, ut facillime et eam rem quam declarat possit ostendere, et tollat cognitis modis in dicendo sua varietate fastidium. Ac prius ejusdem ipsius, ut ordinem per praecepta servare videamur, definitionis adhibenda est definitio. Definitio est (ut M. Tullius in Topicis ait) oratio quae id quod definit explicat quid sit; hoc ita patet, et ita intelligi necesse est, ut et in quo genere sit definitio declarandum esse videatur, et quid comprehendat, et quemadmodum perfectae eadem definitio definita est. Nomina vel voces interdum res significant, interdum facta, interdum singula dicta, interdum orationes, et quanquam his omnibus factis ac dictis et orationibus genus videatur esse quod dicimus, res tamen proprio nomine et certa significatione aliud esse videtur quam factum est, aliud quam dictum, singulare atque unicum aliud quam oratio. Ergo definitio non facti vox est, non rei alicujus aut corporalis, aut incorporalis, sed est oratio. Etenim talis dictio quae exprimit quid sit id de quo quaeritur, sins dubio appellatur oratio, ut oratio est exordium, et narratio, et caetera quae partes orationis esse dicimus. Ita ergo et definitio oratio est. Sed quoniam hoc generale nomen est quod, uti diximus, convenit etiam expositioni, narrationi, invocationi, precationi, caeterisque singulis quae utique orationes esse dicuntur, ut id quod generaliter appositum est, possit ad id deduci de quo quaeritur, adjecta est species. Quaerebamus enim quid esset definitio, ad quam rem declarandam M. Tullius adjecit, quae id quod definit explicat quid sit, talis oratio non nisi definitio est. Nam narratio oratio quidem est quae non explicat quod definit, sed quod gestum est, et item aliae singulae orationes in suis officiis actionibusque constitutae aliud sunt quam ista oratio quae id quod definit explicat quid sit, ita adjecta est species, ut cum genus supra sit oratio, species sit quae id quod definit. Postremo tamen adjunctum sit quo certius id et quo magis proprium declaret quod dictum est, explicat quid sit. Sunt enim aliae orationes quae explicant magis quale quid sit, aut quantum sit. At vero haec nihil horum, sed tantum quid sit explicat, diversa est enim in ista partitione cognitio, quippe cum aliud est scire quale sit, et quid sit explicare, hoc enim in percipienda rei substantia continetur, illud in qualitate noscenda, et haec quidem Ciceronis sit adhibita definitio. Nos tamen apertius idipsum quid sit definitio nostra explanatione faciamus. Omne quod demonstratur oratione, aut an sit, aut quid sit, aut quale sit ostenditur, quod cum adhibetur, oratio ad declarationem rei alicujus an sit non est definitio. Item cum quale sit aliquid oratione monstratur,