Ora maritimaAvienus

Opening the book…

Ora maritima

Avienus

Avieni Ora Maritima

Quaesisse temet saepe cogitans, Probe, animo atque sensu, Taurici ponti situs capi ut valeret his probabili fide quos distinerent spatia terrarum extima, subi libenter id laboris, ut tibi desideratum carmine hoc claresceret. fas non putavi quippe prolixa die non subiacere sensui formam tuo regionis eius quam vetustis paginis et quam per omnem spiritus nostri diem secretiore lectione acceperam. alii invidere namque, quod dispendio tibi haud sit ullo, agrestis et duri reor. his addo et illud, liberum temet loco mihi esse amore sanguinisque vinculo. neque sat sit istud, ni sciam te litteras hiantibusque faucibus veterum abdita hausisse semper, esse patuli pectoris, sensu capacem, talium iugem sitim tuo esse cordi et esse te prae ceteris memorem intimati. cur inefficaciter secreta rerum in non tenacem effunderem? in non seguacem quis profunda ogganniat? multa ergo, multa compulere me, Probe, efflagitatam rem tibi ut persolverem. quin et parentis credidi officium fore, desideratum si tibi locupletius profusiusque Musa promeret mea. dare expetitum quippe non parci viri est, augere porro muneris summam novo mentis benignae satque liberalis est. interrogati, si tenes, Maeotici situs quis esset aequoris. Sallustium noram id dedisse, dicta et eius omnibus praeiudicatae auctoritatis ducier non abnuebam. ad eius igitur inclytam, descriptionem, qua locorum formulam imaginemque expressor efficax stili et veritatis paene in optutus dedit lepore linguae, multa rerum iunximus ex plurimorum sumpta commentariis. Hecataeus istic quippe erit Milesius Hellanicusque Lesbius, Phileus quoque Atheniensis, Caryandaeus Scylax, Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos, quin et Damastus nobili natus Sige Rhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque popularis urbe Atticae Siculus Cleon, Herodotus ipse Thurius, tum qui decus magnum loquendi est, Atticus Thucydides. hic porro habebis, pars mei cordis Probe, quicquid per aequor insularum attollitur (per aequor illud scilicet, quod post cava hiantis orbis a freto Tartessio Atlanticisque fluctibus procul sitam in usque glaeba proruit nostrum mare) sinusque curvos atque prominentia, (ut se supino porrigat litus situ, ut longe in undas inserant sese iuga) celsaeque ut urbes alluantur aequore, quis ortus amnis maximos effuderit, ut prona ponti gurgitem intrant flumina ut ipsa rursum saepe cingant insulas sinuentque late ut tuta portus bracchia, ut explicentur stagna, ceu iaceant lacus, scruposum, ut alti verticem montes levent stringatque nemora ut unda cana gurgitis. laboris autem terminus nostri hic erit, Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali et siquae in illo marmore insulae tument, edisserantur. reliqua porro scripta sunt nobis in illo plenius volumine, quod de orbis oris partibusque fecimus. ut aperta vero tibimet intimatio sudoris huius et laboris sit mei narrationem opusculi paulo altius exordiemur. tu per intimum iecur prolata conde, namque fulcit haec fides petita longe et eruta ex auctoribus. Terrae patentis orbis effuse iacet orbique rursus unda circumfunditur. sed qua profundum semet insinuat saxum Oceano ab usque, ut gurges hic nostri maris longe explicetur, est Atlanticus sinus. hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius, hic sunt columnae pertinacis Herculis Abila atque Calpe, haec laeva dicti caespitis, Libyae propinqua est Abila. duro perstrepunt et prominentis hic iugi surgit caput, Oestrymnin istud dixit aevum antiquius, molesque celsa saxei fastigii tota in tepentem maxime vergis notum. sub huius autem prominentis vertice sinus dehiscit incolis Oestrymnicus, in quo insulae sese exerunt Oestrymnides, laxe iacentes et metallo divites stanni atque plumbi. multa vis hic gentis est, superbus animus, efficax solertia, negotiandi cura iugis omnibus, netisque cumbis turbidum late fretum et beluosi gurgitem Oceani secant. non hi carinas quippe pinu texere et acere norunt, non abiete, ut usus est, curvant faselos, sed rei ad miraculum navigia iunctis semper aptant pellibus corioque vastum saepe percurr

Download the whole book: EPUB, MOBI, FB2