Soliloquiorum
LIBER PRIMUS
SI A SENSIBUS RECEDENDO SUMMAM PULCHRITUDINEM CONTEMPLEMUR
Ut sibi adsit Deum invocat (1, 1- 6)
Quae Augustinus expertus senserit.
1. 1. Volventi mihi multa ac varia mecum diu, ac per multos dies sedulo quaerenti memetipsum ac bonum meum, quidve mali evitandum esset; ait mihi subito, sive ego ipse, sive alius quis extrinsecus, sive intrinsecus, nescio: nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior; ait ergo mihi:
RATIO: - Ecce, fac te invenisse aliquid; cui commendabis, ut pergas ad alia?
AUGUSTINUS: - Memoriae scilicet.
R. - Tantane illa est ut excogitata omnia bene servet?
A - Difficile est, imo non potest.
R. - Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod valetudo tua scribendi laborem recusat? Nec ista dictari debent; nam solitudinem meram desiderant.
A - Verum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam.
R. - Ora salutem et auxilium quo ad concupita pervenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua fias animosio:R. Deinde quod invenis paucis conclusiunculis breviter collige. Nec modo cures invitationem turbae legentium; paucis ista sat erunt civibus tuis.
A - Ita faciam.
Deum invocat rerum naturae principium ...
1. 2. Deus universitatis conditor, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes. Deus per quem omnia, quae per se non essent, tendunt esse. Deus qui ne id quidem quod se invicem perimit, perire permittis. Deus qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum. Deus qui malum non facis, et facis esse ne pessimum fiat. Deus qui paucis ad id quod vere est refugientibus, ostendis malum nihil esse. Deus per quem universitas etiam cum sinistra parte perfecta est. Deus a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinunt. Deus quem amat omne quod potest amare, sive sciens, sive nesciens Deus in quo sunt omnia, cui tamen universae creaturae nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui nisi mundos verum scire noluisti. Deus pater veritatis, pater sapientiae, pater verae summaeque vitae, pater beatitudinis, pater boni et pulchri, pater intellegibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostrae, pater pignoris quo admonemur redire ad te.
... et quae vere sunt humanarum.
1. 3. Te invoco, Deus veritas, in quo et a quo et per quem vera sunt, quae vera sunt omni:A Deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quae sapiunt omni:A Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quae vere summeque vivunt omni:A Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quae beata sunt omni:A Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omni:A Deus intellegibilis lux, in quo et a quo et per quem intellegibiliter lucent, quae intellegibiliter lucent omni:A Deus cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cuius regno lex etiam in ista regna describitu:R. Deus a quo averti, cadere; in quem converti, resurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori; in quem redire, reviviscere; in quo habitare, vivere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quaerit, nisi admonitus; quem nemo invenit, nisi purgatus. Deus quem relinquere, hoc est quod perire; quem attendere, hoc est quod amare; quem videre, hoc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, caritas iungit, Deus per quem vincimus inimicum, te depreco:R. Deus quem accepimus ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut vigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et bona sequimu:R. Deus per quem non cedimus adversitatibus. Deus per quem bene servimus et bene dominamu:R. Deus per quem discimus aliena esse quae aliquando nostra, et nostra esse quae aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non haeremus. Deus per quem nos res minutae non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subiectum non est. Deus per quem mors absorbetur in victoriam (1 Cor 15, 54). Deus qui nos convertis. Deus qui nos eo quod non est exuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos unis, Deus qui nos in omnem veritatem inducis, Deus qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos revocas in viam. Deus qui nos deducis ad ianuam. Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur (Mt 7, 8). Deus qui nobis das panem vitae (Gv 6, 35.48). Deus per quem sitimus potum, quo hausto nunquam sitiamus (Gv 4, 14; 6, 35). Deus qui arguis saeculum de peccato, de iustitia, et de iudicio (Gv 16, 8). Deus per quem nos non movent qui minime credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merita nulla esse apud te putant. Deus per quem non servimus infirmis et egenis elementis (6 Gal 4, 9), Deus qui nos purgas, et ad divina praeparas praemia, adveni mihi propitius tu.
Deum invocat qui vere est in se et mundum regit.
1. 4. Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu veni mihi in auxilium; una aeterna vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa vit:A Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est (Gv 10, 30). Deus cui serviunt omnia quae serviunt; cui obtemperat omnis bona anim:A Cuius legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem: omnisque mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis; per menses, incrementis decrementisque lunaribus; per annos, veris, aestatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos siderum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit. Deus cuius legibus in aevo stantibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium saeculorum semper ad similitudinem stabilitatis revocatur: cuius legibus arbitrium animae liberum est, bonisque praemia et malis poenae, fixis per omnia necessitatibus distributae sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mal:A Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. Deus sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam (Gn 1, 26), quod qui se ipse novit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita me:A Exaudi, exaudi, exaudi me more illo tuo paucis notissimo.
Invocat ut ad eum redeat ...
1. 5. Iam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero, tibi soli servire paratus sum, quia tu solus iuste dominaris; tui iuris esse cupio. Iube, quaeso, atque impera quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam. Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae iusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitivum tuum, Domine, clementissime pater: iamiam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio: pateat mihi pulsanti ianua tua; quomodo ad te perveniatur doce me. Nihil aliud habeo quam voluntatem; nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse; certa et aeterna requirend:A Hoc facio, Pater, quia hoc solum novi; sed unde ad te perveniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. Si fide te inveniunt qui ad te refugiunt, fidem da; si virtute, virtutem; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge caritatem. O admiranda et singularis bonitas tua!
... et ut se sanet.
1. 6. Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto. Tu enim si deseris, peritur sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recte quaesivit, et minime invenit. Omnis autem recte quaesivit, quem tu recte quaerere fecisti. Fac me, Pater, quaerere te, vindica me ab errore; quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat. Si nihil aliud desidero quam te, inveniam te iam, quaeso, Pate:R. Si autem est in me superflui alicuius appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad videndum te. Caeterum de salute huius mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit, vel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor: tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te convertas, nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, iubeasque me dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, iustum, prudentemque esse, perfectumque amatorem perceptoremque sapientiae tuae, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimi regni tui. Amen, amen.
Quo ad Deum progredimur sciendo (2, 7 - 5, 11)
Si Deum scienti sat esse possit.
2. 7.
A - Ecce oravi Deum (Lv 19, 18).
R. - Quid ergo scire vis?
A - Haec ipsa omnia quae oravi.
R. - Breviter ea collige.
A - Deum et animam scire cupio.
R. - Nihilne plus?
A - Nihil omnino.
R. - Ergo incipe quaerere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur Deus, possis dicere: Sat est.
A - Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam: Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero.
R. - Quid ergo agimus? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perveneris non amplius quaeras?
A - Censeo quidem; sed quo pacto fieri possit, non video. Quid enim Deo simile unquam intellexi, ut possim dicere: Quomodo hoc intellego, sic volo intellegere Deum?
R. - Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Deo simile?
A - Quia si aliquid Deo simile scirem, sine dubio id amarem: nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam, quorum neutrum scio.
R. - Non igitur amas amicos tuos?
A - Quo pacto eos possum, amans animam, non amare?
R. - Hoc modo ergo et pulices et cimices amas?
A - Animam me amare dixi, non animali:A
R. - Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti.
A - Et homines sunt, et eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo etiam in latronibus. Licet enim mihi in quovis amare rationem, cum illum iure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima rationali, vel certe quantum desiderant ea bene uti.
Ratione non scitur Deus qua sat esse possit.
3. 8. :R. - Accipio istud: sed tamen si quis tibi diceret: Faciam te sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et diceres: Satis est?
A - Agerem quidem gratias, sed satis esse non dicerem.
R. - Cur, quaeso?
A - Quia Deum ne sic quidem novi quomodo Alypium, et tamen Alypium non satis novi.
R. - Vide ergo ne impudenter velis satis Deum nosse, qui Alypium non satis nosti.
A - Non sequitu:R. Nam in comparatione siderum, quid est mea coena vilius? et tamen cras quid sim coenaturus ignoro; quo autem signo luna futura sit, non impudenter me scire profiteo:R.
R. - Ergo vel ita Deum nosse tibi satis est, ut nosti quo cras signo luna cursura sit?
A - Non est satis: nam hoc sensibus approbo. Ignoro autem utrum vel Deus vel aliqua naturae occulta causa subito lunae ordinem cursumque commutet: quod si acciderit, totum illud quod praesumpseram, falsum erit.
R. - Et credis hoc fieri posse?
A - Non credo. Sed ego quid sciam quaero, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam scire.
R. - Respuis igitur in hac causa omne testimonium sensuum?
A - Prorsus respuo.
R. - Quid? illum familiarem tuum quem te adhuc ignorare dixisti, sensu vis nosse, an intellectu?
A - Sensu quidem quod in eo novi, si tamen sensu aliquid noscitur, et vile est, et satis est: illam vero partem qua mihi amicus est, id est ipsum animum, intellectu assequi cupio.
R. - Potestne aliter nosci?
A - Nullo modo.
R. - Amicum igitur tuum et vehementer familiarem, audes tibi dicere esse ignotum?
A - Quidni audeam? Illam enim legem amicitiae iustissimam esse arbitror, qua praescribitur ut sicut non minus, ita nec plus quisque amicum quam seipsum diligat (Lv 19, 18). Itaque cum memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mihi esse dixero ignotum, cum praesertim, ut credo, ne ipse quidem se noverit?
R. - Si ergo ista quae scire vis, ex eo sunt genere quae intellectus assequitur, cum dicerem impudenter te velle Deum scire, cum Alypium nescias, non debuisti mihi coenam tuam et lunam proferre pro simili, si haec, ut dixisti, ad sensum pertinent.
Auctoritate non scitur Deus.
4. 9. Sed quid ad nos? Nunc illud responde: si ea quae de Deo dixerunt Plato et Plotinus vera sunt, satisne tibi est ita Deum scire, ut illi sciebant?
A - Non continuo, si ea quae dixerunt, vera sunt, etiam scisse illos ea necesse est. Nam multi copiose dicunt quae nesciunt, ut ego ipse omnia quae oravi, me dixi scire cupere, quod non cuperem si iam scirem: num igitur eo minus illa dicere potui? Dixi enim non quae intellectu comprehendi, sed quae undecumque collecta memoriae mandavi, et quibus accommodavi quantam potui fidem: scire autem aliud est.
R. - Dic, quaeso, scisne saltem in geometrica disciplina quid sit linea?
A - Istud plane scio.
R. - Nec in ista professione vereris Academicos?
A - Non omnino. Illi enim sapientem errare noluerunt; ego autem sapiens non sum. Itaque adhuc non vereor earum rerum quas novi, scientiam profiteri. Quod si, ut cupio, pervenero ad sapientiam, faciam quod illa monuerit.
R. - Nihil renuo: sed, ut quaerere coeperam, ita ut lineam nosti, nosti etiam pilam quam sphaeram nominant?
A - Novi.
R. - Aeque utrumque nosti, an aliud alio magis aut minus?
A - Aeque prorsus. Nam in utroque nihil fallo:R.
R. - Quid haec, sensibusne percepisti, an intellectu?
A - Imo sensus in hoc negotio quasi navim sum expertus. Nam cum ipsi me ad locum quo tendebam pervexerint, ubi eos dimisi, et iam velut in solo positus coepi cogitatione ista volvere, diu mihi vestigia titubarunt. Quare citius mihi videtur in terra posse navigari, quam geometricam sensibus percipi, quamvis primo discentes aliquantum adiuvare videantu:R.
R. - Ergo istarum rerum disciplinam, si qua tibi est, non dubitas vocari scientiam?
A - Non, si Stoici sinant, qui scientiam tribuunt nulli, nisi sapienti. Perceptionem sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiae concedunt: sed nec istos quidquam pertimesco. Prorsus haec quae interrogasti scientia teneo: perge modo; videam quorsum ista quaeris.
R. - Ne propera, otiosi sumus. Intentus tantum accipe, ne quid temere concedas. Gaudentem te studeo reddere de rebus quibus nullum casum pertimescas, et quasi parvum negotium sit, praecipitare iubes?
A - Ita Deus faxit, ut dicis. Itaque arbitrio tuo rogato, et obiurgato gravius, si quidquam tale posthac.