De mendacio
Liber Unus
1. 1. Magna quaestio est de mendacio, quae nos in ipsis quotidianis actibus nostris saepe conturbat: ne aut temere accusemus mendacium, quod non est mendacium; aut arbitremur aliquando esse mentiendum, honesto quodam et officioso ac misericordi mendacio. Quam quaestionem tam sollicite pertractabimus, ut quaeramus cum quaerentibus: utrum autem aliquantum inveniamus, nihil nobis temere affirmantibus, lectori bene attendenti satis indicabit ipsa tractatio: latebrosa est enim nimis et quibusdam quasi cavernosis anfractibus saepe intentionem quaerentis eludit; ut modo velut elabatur e manibus quod inventum erat, modo rursus appareat, et rursus absorbeatur. Ad extremum tamen sententiam nostram velut certior indago comprehendet. In qua si ullus error est, cum ab omni errore veritas liberet, atque in omni errore falsitas implicet; nunquam errari tutius existimo, quam cum in amore nimio veritatis et reiectione nimia falsitatis erratur. Qui enim severe reprehendunt, hoc nimium dicunt esse: ipsa autem veritas fortasse adhuc dicat: Nondum est satis. Sane quisquis legis, nihil reprehendas, nisi cum totum legeris; atque ita minus reprehendes. Eloquium noli quaerere: multum enim de rebus laboravimus, et de celeritate absolvendi tam necessarii quotidianae vitae operis; unde tenuis, ac prope nulla fuit nobis cura verborum.
2. 2. Exceptis igitur iocis, quae nunquam sunt putata mendacia: habent enim evidentissimam ex pronuntiatione atque ipso iocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non vera enuntiantis: quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non suscepimus: exceptis ergo iocis, prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur.
3. 3. Quapropter videndum est quid sit mendacium. Non enim omnis qui falsum dicit mentitur, si credit aut opinatur verum esse quod dicit. Inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamvis de re quam se ignorare novit omnino non dubitet, si eam firmissime credit; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. Quisquis autem hoc enuntiat quod vel creditum animo, vel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non mentitur. Hoc enim debet enuntiationis suae fidei, ut illud per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet ut profert. Nec ideo tamen sine vitio est, quamvis non mentiatur, si aut non credenda credit, aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi verum sit: incognitum enim habet pro cognito. Quapropter ille mentitur, qui aliud habet in animo, et aliud verbis vel quibuslibet significationibus enuntiat. Unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est, duplex cogitatio: una rei eius quam veram esse vel scit vel putat, et non profert; altera eius rei quam pro ista profert sciens falsam esse vel putans. Ex quo fit ut possit falsum dicere non mentiens, si putat ita esse ut dicit, quamvis non ita sit; et ut possit verum dicere mentiens, si putat falsum esse et pro vero enuntiat, quamvis revera ita sit ut enuntiat. Ex animi enim sui sententia, non ex rerum ipsarum veritate vel falsitate mentiens aut non mentiens iudicandus est. Potest itaque ille qui falsum pro vero enuntiat, quod tamen verum esse opinatur, errans dici et temerarius: mentiens autem non recte dicitur; quia cor duplex cum enuntiat non habet, nec fallere cupit, sed fallitur. Culpa vero mentientis est, in enuntiando animo suo fallendi cupiditas; sive fallat cum ei creditur falsum enuntianti; sive non fallat, vel cum ei non creditur, vel cum verum enuntiat voluntate fallendi, quod non putat verum. Quod cum ei creditur, non utique fallit, quamvis fallere voluerit: nisi hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse vel putare ut enuntiat.
3. 4. Quamquam subtilissime quaeratur utrum cum abest voluntas fallendi, absit omnino mendacium.
4. 4. Quid enim si quisque falsum loquens, quod falsum esse existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, ut eo modo falsa fide absterreat eum cui loquitur, quem sentit sibi nolle credere? Hic enim studio non fallendi mentitur, si mendacium est enuntiare aliquid aliter quam scis esse vel putas; si autem mendacium non est nisi cum aliquid enuntiatur voluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterea falsum loquitur, quamvis noverit vel putet falsum esse quod loquitur, ut ille cui loquitur non ei credendo non fallatur, quia eum sibi non crediturum vel scit vel putat. Unde si appareat fieri posse ut aliquis propterea falsum dicat, ne fallatur ille cui dicitur; existit aliud e contrario genus, propterea verum dicentis ut fallat. Qui enim verum ideo loquitur, quia sentit sibi non credi, ideo utique verum dicit ut fallat; scit enim vel existimat propterea falsum putari posse quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. Quamobrem cum ideo verum dicit ut falsum putetur, ideo verum dicit ut fallat. Quaerendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille qui falsum dicit ne fallat, an ille qui verum dicit ut fallat; cum et ille sciat vel putet falsum se dicere, et iste sciat vel putet verum se dicere. Iam enim diximus eum qui nescit falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat verum; eumque potius mentiri, qui etiam verum enuntiat, cum falsum putat: quia ex animi sui sententia iudicandi sunt. De illis itaque non parva quaestio est, quos proposuimus: unum qui scit aut putat se falsum dicere, et ideo dicit ne fallat; velut si aliquam viam noverit obsideri a latronibus, et timens ne per illam pergat homo cuius saluti prospicit, et eum scit sibi non credere, dicat eam viam non habere latrones, ad hoc ut illac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit, mendacem putans; alterum autem qui sciens aut putans verum esse quod dicit, ad hoc tamen dicit ut fallat; tamquam si homini non sibi credenti dicat latrones in illa via esse ubi revera eos esse cognovit, ut ille cui dicit per illam viam magis pergat, atque ita in latrones incidat, dum putat falsum esse quod ille dixerit. Quis ergo istorum mentitur; ille qui elegit falsum dicere ne fallat, an ille qui elegit verum dicere ut fallat? ille qui falsum dicendo egit ut verum sequeretur cui dixit, an iste qui verum dicendo egit ut falsum sequeretur cui dixit? An forte ambo mentiti sunt; ille quia voluit falsum dicere, iste quia voluit fallere? An potius neuter eorum mentitus est; ille quia voluntatem habuit non fallendi, et ille quia voluntatem habuit verum dicendi? Non enim nunc agitur quis eorum peccaverit, sed quis mentitus sit. Cito enim videtur ille peccasse, qui verum dicendo egit ut homo incideret in latrones: ille autem non peccasse, vel etiam bene fecisse, qui falsum dicendo egit ut homo perniciem devitaret. Sed possunt exempla ista converti, ut et ille aliquid gravius eum pati velit quem falli non vult; multi enim vera quaedam cognoscendo sibi intulerunt perniciem, si talia fuerunt ut eos latere debuerint: et iste aliquid commodi velit adipisci eum quem vult falli; nonnulli enim qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali quod vere contigerat de caris suis cognovissent, falsum putando sibi pepercerunt; atque ita falli eis profuit, sicut aliis obfuit vera cognoscere. Non ergo id agitur, quo animo consulendi aut nocendi, vel ille falsum dixit ne falleret, vel iste verum dixit ut falleret: sed exceptis commodis aut incommodis eorum quibus locuti sunt, quantum ad ipsam veritatem falsitatemque attinet, quaeritur quis eorum, an uterque, neuterve mentitus sit. Si enim mendacium est enuntiatio cum voluntate falsum enuntiandi, ille potius mentitus est qui falsum dicere voluit, et dixit quod voluit, quamvis ne falleret dixerit: si autem mendacium est quaelibet enuntiatio cum voluntate fallendi, non ille, sed iste mentitus est, qui etiam verum dicendo fallere voluit: quod si mendacium est enuntiatio cum voluntate alicuius falsitatis,
4. 5. Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo maior magisque necessaria quaestio est. Utrum ergo mentiatur quisquis fallendi non habet voluntatem, vel etiam id agit ne fallatur cui aliquid enuntiat, quamvis enuntiationem ipsam falsam habere voluerit, quia ideo voluit ut verum persuaderet; et utrum mentiatur quisquis etiam verum volens enuntiat causa fallendi, dubitari potest. Nemo autem dubitat mentiri eum qui volens falsum enuntiat causa fallendi: quapropter enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum prolatam, manifestum est esse mendacium. Sed utrum hoc solum sit mendacium, alia quaestio est.
5. 5. Interim de hoc genere, in quod omnes consentiunt, inquiramus: utrum aliquando sit utile falsum aliquid enuntiare cum voluntate fallendi. Nam qui hoc sentiunt, adhibent testimonia sententiae suae, commemorantes Saram cum risisset, angelis negasse quod riserit (Cf Gn XVIII, 15) ; Iacob a patre interrogatum, respondisse quod ipse esset Esau maior filius eius (Gn XXVII, 19) ; Aegyptias quoque obstetrices, ne infantes Hebraei nascentes interficerentur, etiam Deo approbante et remunerante mentitas (Cf Ex I, 19-20) ; et multa eiusmodi exempla eligentes, eorum hominum mendacia commemorant, quos culpare non audeas, atque ita fatearis aliquando esse posse non solum reprehensione non dignum, sed etiam dignum laude mendacium. Addunt etiam, quo non solos premant divinis Libris deditos, sed etiam omnes homines sensumque communem, dicentes: Si quis ad te confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus? Si aliquid aegrotus interroget quod ei scire non expedit, qui etiam te non respondente possit gravius affligi; audebisne aut verum dicere in perniciem hominis, aut silere potius quam honesto et misericordi mendacio valetudini eius opitulari? His atque talibus copiosissime se arbitrantur urgere, ut si consulendi causa exigit, aliquando mentiamur.
5. 6. Contra, illi quibus placet nunquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate divina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est: Falsum testimonium ne dicas (Ex XX, 16) ; quo genere complectitur omne mendacium: quisquis enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. Sed ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium esse appellandum; quid dicturus est ad id quod scriptum est: Os quod mentitur occidit animam (Sap I, 11) ? quod ne quis arbitretur exceptis aliquibus mentientibus posse intellegi, alio loco legat: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Ps V, 7). Unde ore suo ipse Dominus: Sit, inquit, in ore vestro: Est, est; Non, non; quod autem amplius est, a malo est (Mt V, 37). Hinc et Apostolus cum exuendum veterem hominem praeciperet, quo nomine omnia peccata intelleguntur, consequenter ait, in primis ponens: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. (Eph IV, 25)
5. 7. Nec illis quae de veteribus Libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt; ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamvis revera contigerit: quidquid autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. Omnis enim enuntiatio, ad id quod enuntiat, referenda est. Omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat quod significat eis quibus intellegendum prolatum est. Unde credendum est illos homines qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quae scripta sunt de illis, prophetice gessisse atque dixisse: nec minus prophetice eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico Spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. De obstetricibus autem, quia non eas possunt dicere prophetico Spiritu significandi futuri veri gratia, aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum est significavit, pro gradu suo dicunt approbatas et remuneratas a Deo. Qui enim nocendi causa mentiri solet, si iam consulendi causa mentiatur, multum profecit. Sed aliud est quod per se ipsum laudabile proponitur, aliud quod in deterioris comparatione praeponitur. Aliter enim gratulamur cum sanus est homo, aliter cum melius habet aegrotus. Nam in Scripturis ipsis iustificata etiam Sodoma dicitur in comparatione scelerum populi Israel (Cf Ez 16 , 52). Et ad hanc regulam dirigunt omnia mendacia quae proferuntur de veteribus Libris, nec reprehensa inveniuntur, vel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et spe approbentur, aut significationis alicuius causa non sint omnino mendacia.
5. 8. Et ideo de libris Novi Testamenti, exceptis figuratis significationibus Domini, si vitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tale proferri potest, quod ad imitationem provocet mentiendi. Simulatio enim Petri et Barnabae non solum commemorata, verum etiam reprehensa atque correcta est (Cf Gal II, 12-13). Non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam Paulus apostolus aut Timotheum circumcidit, aut ipse quaedam ritu Iudaico sacramenta celebravit; sed ex illa libertate sententiae suae, qua praedicavit nec Gentibus prodesse circumcisionem, nec Iudaeis obesse. Unde nec illos astringendos ad consuetudinem Iudaeorum, nec illos a paterna deterrendos censuit. Unde illa verba eius sunt: Circumcisus quis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. (I Cor VII, 18-20) Quomodo enim potest adduci praeputium quod praecisum est? Sed non adducat dixit, non ita vivat, quasi praeputium adduxerit; id est, quasi in eam partem quam nudavit, rursus tegmen carnis attraxerit, et quasi Iudaeus esse destiterit; sicut alibi dicit: Circumcisio tua praeputium facta est (Rom II, 25). Et hoc non tamquam cogens dixit Apostolus, aut illos manere in praeputio, aut Iudaeos in consuetudine patrum suorum: sed ut neutri in alteram cogerentur; potestatem autem haberet quisque manendi in sua consuetudine, non necessitatem. Neque enim si vellet Iudaeus, ubi nullum perturbaret, recedere a Iudaicis observationibus, prohiberetur ab Apostolo; quandoquidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis perturbati Iudaei, ad ea quae saluti essent necessaria non venirent. Neque ab illo prohiberetur si vellet quisquam Gentilium ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet non se detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tamquam signaculum, cuius utilitas iam tempore praeterisset: non enim, si salus ex eo iam nulla esset, etiam exitium inde metuendum fuit. Ideoque et Timotheus cum in praeputio vocatus esset, tamen quia de Iudaea matre ortus erat, et ostendere cognatis suis debebat ad eos lucrifaciendos, non hoc se didicisse in disciplina christiana, ut illa sacramenta quae Legis veteris essent abominaretur, circumcisus est ab Apostolo (Cf Ac XVI, 1-3) : ut hoc modo demonstrarent Iudaeis, non ideo Gentes non ea suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus observata; sed quia iam saluti non necessaria post adventum tanti sacramenti, quod per tam longa tempora tota vetus illa Scriptura propheticis figurationibus parturivit. Nam et Titum circumcideret, cum hoc urgerent Iudaei, nisi subintroducti falsi fratres ideo fieri vellent, ut haberent quod de ipso Paulo disseminarent, tamquam eorum veritati cesserit, qui spem salutis evangelicae in circumcisione carnis atque eiusmodi observationibus esse praedicarent, et sine his nemini Christum prodesse contenderent (Cf Gal II, 3-4) : cum contra nihil prodesset Christus eis qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent; unde est illud: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit (Rom II, 25). Ex hac igitur libertate Paulus paternas observationes observavit, hoc unum cavens et praedicans, ne sine his salus christiana nulla putaretur. Petrus autem simulatione sua, tamquam in Iudaismo salus esset, cogebat Gentes iudaizare; quod verba Pauli ostendunt dicentis: Quomodo gentes cogis iudaizare? (Gal II, 14) Non enim cogerentur, nisi viderent eum sic eas observare, quasi praeter illas salus esse non posset. Petri ergo simulatio libertati Pauli non est comparanda. Et ideo Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere etiam de Pauli auctoritate mendacium: quia et Petrum coram omnibus in rectam viam revocavit, ne Gentes per eum iudaizare cogerentur; et ipse suae praedicationi attestatus est, qui cum putaretur hostis paternarum traditionum, eo quod nolebat ea