SermonesAmbrosius

Opening the book…

Sermones

Ambrosius

Migne Patrologia Latina Tomus 18

AmbMed.Sermon 18 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

SERMO PRIMUS.

DE PERFECTO.

1. Domini nostri JESU CHRISTI caeleste praeceptum est sacratissimis euangelicis apicibus adnotatum: « Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam (Luc. XII, 33). » Praesens sermo caret amhagibus, et nihil relinquit incertum aut obscuritate perplexum: ubi aperta ueritate di tractio possessionis indicitur, et pretii praerogatio non tacetur. « Vendite, inquit, omnia quae pos idetis, et date elemosynam. » Occupatos caelestibus officiis mundanae possessionis cura molestiaque non patitur inplicari; et Deo ipsa denotionis professione iam proximos, uel potius mentis sinceritate Christo coniunctos cura sollicitudineque saecularis possessionis absoluit; omnem operis tui cursum omnemque cogitationis tuae motum eripit mundo, quem deputare dignatus est caelo. Inde namque est et il ut quod aperte demandat: « Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid uestiemur (Matth. VI, 31)? Et nolite cogitare de crastino (Ibid., 34). » Ut ea quae demandauerat, remotis omnibus cogitationis angoribus, impleri facile potuissent: « Vendite, inquit, omnia quae possidetis, et date elemosynam. » Amputauit omnem callidae cupiditatis excusationem, qui nihil relinqui cogitare iubet in crastinum, qui praecepit praerogari omnem substantiae quantitatem. II. Sed praemissa repetamus disputatione conlustranda « Nolite, inquit, cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid nestiemur? Haec enim nationes quaerunt. Scit autem Pater vester caelestis, quia horum omnium indigetis (Ibid. 32). » Cogitatio diffidentiae diuinae professionis in te perimit fidem: et dum metuis, ne quit desit in alterum diem, necesse est dubites de promissis; manus deinde retrahis ab operibus iustis: atque ita fit, ut infirma cogitatione detentus, a bono opere desistas, et desistens a bono oper, religionis ac diuinum nomen amittas, et ipsa inbecillita is tuae perfidia aethnicis incredulis conparatus, incredulitatis detestabile nomen, et stultitiae uocabulum gentilitatis incurras. Christianorum est enim spe fidissima futura cogitare, et gentilium desperata, perfidia praesentia quaerere, dicente Christo: « Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid uestiemur? Haec enim gentes quaerunt. » Et adiecit: « Scit autem Pater uester caelestis, quia horum omnium indigetis. » III. Condicionis nostrae necessitatis caelesti Patri notitiam latere non posse diuinus sermo commonuit, et eius prouidentia procurationeque nobis omnia adponi demandat; si nos iustitiae operibus inhaerentes, et regni caelestis inquisitione detentos nulla aerumnarum praesentium sollicitudo conpungat , dicens: « Quaerite primum regnum Dei, et justitiam eius; et omnia adponentur uobis (Ibid. 33). » Deditos justitiae ac pietatis officiis, et caelestibus exercitationibus occupatos tutos facit de omnibus, et securos: ut non auoceris a notitia genitoris, non a cognitione unigeniti distraharis, nec a dono sancti Spiritus professioneque desistas; non aberres a meditatione praecepti, non ab spe promissi, non a fide crediti, non a dilectione proximi, on a perfectione mandati, de quo Moyses (Deut. VI, 6, 8) monet, ut cordi nostro semper insidat, semper conspectui adsistat, meditatione membris omnibus uinculatum sensibus nostris semper inhaereat. De hoc Dauid: « Cantabiles mihi erunt semper iustificationes tuae Domine (Psal. CXVIII, 54). » Et iterum: « In lege Domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). » Et alibi scribtum est: « Non recedat liber legis hujus de manu tua; et meditaberis in eo die ac nocte (Jos. I, 8). » Similiter-Apostolus hortatur et monet, ad Timotheum scribens: « Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus adpareat omnibus (I Timoth. IV, 15). » IV. Voluntas religiosi hominis caelestibus legibus detenta, et diuinae iustificationis meditationibus diebus ac noctibus occupata non habet uacuum tempus, quo saeculum cogitet, quo possessionem curet, exornet urbana praedia, rusticationis disciplinam excolat, redditus supputet, inpensa discutiat. Si enim istut arripuerit, illut deserit, sec

Download the whole book: EPUB, MOBI, FB2