Exhortatio virginitatis
Migne Patrologia Latina Tomus 16
AmbMed.ExhVir 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Exhortatio virginitatis
277
CAPUT PRIMUM.
Ambrosius Bononia veniens ad eos a quibus fuerat invitatus, narrat apophoreta se detulisse, nempe reliquias Agricolae ac Vitalis martyrum. Horum tametsi alter dominus exstiterit, alter servus, comparatio tamen instituitur; cumque hic illi praeiverit ad martyrium, hinc cognoscitur apud Christum impedimento servitutem non esse. Tum amborum certamen describitur; quod ex utriusque nominis praesagio Sanctus illustrat. Deinde quam in Judaeorum acceperant tumulis, sepultura commemorata, quanto cum gaudio detecti atque educti sint, refert. 1. Qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consueverunt. Ego ad Bononiense invitatus convivium, ubi sancti martyris celebrata translatio est, apophoreta vobis plena sanctitatis et gratiae reservavi. Apophoreta autem solent habere triumphos principum: et haec apophoreta triumphalia sunt; Christi enim nostri principis triumphi sunt martyrum palmae. Nec vero huc dirigebam iter: sed quia petitus a vobis sum, debui mecum deferre quae aliis parabantur, ne minor ad vos venirem; ut quod in me minus est, quam praesumebatur, in martyre plus inveniretur.
2. Martyri nomen Agricola est, cui Vitalis servus fuit ante, nunc consors et collega martyrii. Praecessit servus, ut provideret locum; secutus est dominus, securus quod fide servuli 278 jam inveniret paratum. Non aliena laudamus; passio enim servi domini disciplina est. Hic instituit, ille implevit. Nihil illi decerpitur. Quomodo enim minui potest, quod Christus donavit? Egregie et ille quidem homini serviendo didicit quomodo Christo placeret: hic tamen geminam laudem acquisivit, in illo magisterii, in se martyrii. Certaverunt tamen inter se invicem beneficiis, postquam aequales esse meruerunt. Hic illum ad martyrium praemisit, ille istum accersivit. 3. Nullum ergo ad commendationem hominis conditio affert impedimentum: nec dignitas prosapiae meritum, sed fides affert. Sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus: Et unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino (Ephes., VI, 8). Nec servitus derogat, nec libertas adjuvat. Vide ad eam rem quam nihil in conditione momenti sit. Servus, inquit, vocatus es? Non sit tibi curae . . . . qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini. Similiter et qui liber vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII, 21, 22). Vide, inquam, vim Apostoli. Plus putatur dedisse ei qui servus, quam ei qui liber vocatus est; ex servo enim libertus Christi fit, ex libero servus. Sed nulli plus dedit, verum utrisque aequali mensura divisit. Apud Christum enim servitus et libertas aequa lance penduntur, nec ullo discerniculo bonae servitutis et libertatis merita dividuntur; quia nulla major est dignitas quam servire Christo. Denique Paulus servus Christi Jesu (Rom. I, 1); haec enim servitus gloriosa est, in qua gloriatur et Apostolus. An non summa gloria est, quando tali pretio aestimati sumus, ut sanguine 279 Domini redimeremur? Sed jam pergamus ad caetera. 4. Cumque sanctus Vitalis cogeretur a persequentibus ut Christum negaret, et ille amplius profiteretur Dominum Jesum Christum, omnia tormentorum genera in eum exercentes, ut non esset in corpore ejus sine vulnere locus, orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, Salvator meus. et Deus meus, jube suscipi spiritum meum; quia jam desidero ut accipiam coronam, quam angelus tuus sanctus mihi ostendit. Et completa oratione, emisit spiritum. 5. Sanctus Agricola mitior habebatur moribus, ut ab ipsis etiam inimicis diligeretur. Ideoque differebant ejus passionem. Sed haec persecutorum honorificentia omni erat immanitate acerbior, quae invidebat martyrium. Denique ubi non acquievit sanctus Agricola, crucifixus est; ut advertamus illas blanditias eorum non sedulitatis fuisse, sed fraudis. Supplicio servi dominum terrere voluerunt. Vertit hoc Christus in gratiam, ut martyrium servi dominus imitaretur. 6. Utriusque nomen aptum martyrio; ut designati ad martyrium ipsis vocabulis viderentur. Ille Vitalis dictus est, quasi qui contemptu istius vitae veram illam vitam aeternam sibi haberet acquirere: iste Agricola, qui bonos fructus spiritalis gratiae seminaret, et sacri sanguinis effusione, meritorum suorum omniumque virtutum rigaret plantaria. 7. Sepulti autem erant in Judaeorum solo, inter ipsorum sepulcra. Ambierunt Judaei cum servulis sepulturae habere consortium, quorum Dominum negaverunt. Sic et aliquando Balaam dixit: Moriatur anima mea in animis justorum (Num. XXIII, 10); tamen non communicavit eorum operibus, cum viveret, quorum in animis cupiebat mori. Et istos quos viventes persecuti sunt, mortuos honorabant. Illic igitur martyris exuvias requirebamus, tamquam inter spinas rosam legentes. 8. Circumfundebamur a Judaeis, cum sacrae reliquiae eveherentur: aderat populus Ecclesiae cum plausu et laetitia. Dicebant Judaei: Flores visi sunt in terra (Cant. II, 12), cum viderent martyres. Dicebant Christiani: Tempus incisionis adest (Ibid.). Jam et qui metit, mercedem accipit (Joan. IV, 36). Alli seminaverunt, et nos metimus martyrum fructus. Iterum audientes Judaei voces plaudentis Ecclesiae, dicebant inter se: Vox turtu
CAPUT II.
Primo reliquiarum pretium amplificat, deinde Julianam viduam, quae illis donaretur, dignam asserit; hanc enim cum honorandam ex Apostolo, tum eo praedicandam quod Ecclesiae damna quam propria sua magis doleret.
9. Detuli ergo vobis munera quae meis legi manibus, id est, crucis tropaea, cujus gratiam in operibus agnoscitis. Certe et ipsi daemones confitentur. Condant alii aurum atque argentum, ac de latentibus eruant venis; legant pretiosa monilium serta; temporalis ille thesaurus est, et saepe habentibus perniciosus: nos legimus martyris clavos, et multos quidem, ut plura fuerint vulnera quam membra. Clamare martyrem diceres ad populum Judaeorum, cum clavos ejus colligeremus: Mitte manus tuas in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27). Colligimus sanguinem triumphalem, et crucis lignum. 10. Haec sanctae viduae negare non potuimus postulanti. Munera itaque salutis accipite, quae nunc sub sacris altaribus reconduntur. Ea igitur vidua sancta est Juliana, quae hoc Domino templum paravit atque obtulit, quod hodie dedicamus: digna tali oblatione, quae in sobole sua templa jam Domino pudicitiae atque integritatis sacravit. Dum Julianam volo dicere, Judaeam dixi. Non erravit lingua, sed definivit; Judaea enim est anima quae Christum fatetur. Denique notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2); id est, ubi agnoscebatur, non ubi negabatur. Est ergo in spiritu Judaea, ubi major portio, intellectus sincerior; Quia salus ex Judaeis est (Joan. IV, 23). Linguae igitur error testimonium sanctitatis invenit. 11. Honoremus ergo hanc viduam, quia scriptum est: Viduas honora, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3). Licet verborum nostrorum honorem non ambiat, quae Apostoli mandatum adaequaverit, habens in bonis operibus testimonium, quae bene filios educaverit, melius instituerit. 12. Quis hanc non ut destitutam et miserabilem deploravit, quando amisit maritum? At ista ministrum sacris ereptum altaribus amplius ingemuit, quam sibi conjugem, aut patrem filiis. Nam etsi praesidio esset mariti viduata et solatio; tamen apud piam mentem causa Ecclesiae praeponderabat. 281
CAPUT III.
Julianae ad liberos exhortatio. Illic principio filium monet eum non temere vocari Laurentium, sed quod Martyris cognominis patrocinio conceptus fuerit, atque eidem promissus. Solvat igitur parentum vota. Nihil ipsi esse quo retardetur; cum caeteris rebus divinum servitium praestantius sit, hominum autem vita miserrima: patere tamen exitum ex ejus malis, modo castitatem illi eligant, cui conjugii servitus hic opponitur.
13. Succinxit itaque mentis viscera, et circumfusam se videns numero filiarum trium, et unius filii, quo solent terreri caeterae, hoc fortior facta, tali filios alloquio convenit: Filii, amisistis patrem, matrem habetis. Melior quidem fuisset illa commutatio, si pater viveret, mater deesset. Tamen infirma licet et desolata ostendo vobis, si vultis sequi, quo arbitremini patrem vobis non decessisse; habetis enim meliorem de coelo parentem. Ille est qui et hos suffulsit patres. Quid enim aliud jam superest spei? Pater vobis fuit dives gratia, non pecunia: opulentus ministerio, non patrimonio: cujus haereditas fides est, locuples Deo, sed egena saeculo. Satis vos divites reliquit, si propositum ejus sequamini. Sola fides utrique indiscreta sexui, census virorum, dos virginum. 14. Et tu quidem, fili, aliquanto propior patri, agnosce quae matri debeas, quod domui vocabulum reddas. Aetas te excusat, sed haereditas vocat. Jucundentur, fili, pater et mater in te (Prov. XXIII, 25). Noli matrem contemnere quasi imprudentem. Regis admonitio, inquit, quem erudivit mater sua. Quid filius qui servat dictiones Dei? Primogenite, tibi dico, fili: Quid filius mei ventris? quid natus mearum orationum? Ne dederis mulieri tuam honestatem (Prov. XXXI, 1 et seq.). Audi quid sapiens dicat, quid Scriptura asserat. 15. Considera quis te ut nascereris, juverit: filius es votorum magis quam dolorum meorum. Considera cui te muneri pater tali nomine designaverit, qui vocavit Laurentium. Ibi vota deposuimus, unde nomen assumpsimus. Vota effectus secutus est, redde martyri quod debes martyri. Ille te nobis impetravit, tu restitue quod de te hujusmodi nominis appellatione promisimus. 16. Quid autem est, fili, aliud quod eligendum putes, nisi Deum patrum tuorum? Ipse enim pauperes et divites, humiles et excelsos facit, suscitat a terra pauperem, et de stercore erigit inopem, et sedere eum facit cum potentibus in tribunali honoris et haereditatis. Dat votum optanti, et benedicit annos justi. Quid hoc, fili, praecellentius? aut quid est vita hominis in hac terra, nisi levis cursor? En transivimus, et nihil vidimus. Atque utinam hunc cursorem (Job. IX, 25) imitaremur; ut nihil videremus, et nulla onera portaremus! sed quod est gravius, 282 cursus vacuus, et onera inania. Inania sunt quidem, sed non levia, neque delicti vacua; quia grave fenus peccati est. Unde clamat sanctus Job: Nonne tentatio est vita hominis in terra, aut sicut mercenarii quotidiani vita ejus? Et sicut servus timens dominum suum, qui umbram invenerit, et sicut mercenarius exspectans mercedem suam; sic ego exspectavi in vacuum, noctes autem dolorum datae sunt mihi. Si dormiero, dico: Quando dies? Cum surrexero, iterum: Quando vesper? Plenus sum dolore a vespere usque mane. Vita autem mea levior quam favilla. Periit autem in vana spe (Job. VII, 1 et seq.). Nihil igitur est homo, nisi tu, Domine, intendas in eum, et visitationem ejus facias usque mane, et in requiem eum inducas. Arbor si excidatur, repullulat, et floret ab aquae odore: homo cum ceciderit, nihil est, ingruunt super eum dolores. 17. Hanc igitur tentationem tantarum necessitatum, si vultis, filii, vitare, integritas corporis expetenda vobis est (32, q. 1, c. Integritas): quam ego pro consilio suadeo, non pro imperio praecipio. Sola est enim virginitas quae suaderi potest, imperari non potest. Res magis voti est, quam praecepti. Quod enim gratiae est, non jubetur, sed desideratur: electionisque magis est, quam servitutis. Unde et Apostolus dicit: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25). Legerat enim dixisse Dominum spadonibus: Quicumque custodierint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et amplectentur testamentum meum; dabo illis in domo mea, et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deficient (Esai. LVI, 4, 5). Meliorem, inquit, locum vobis dabo, spadonibus dicit; his videlicet, qui se resect
CAPUT IV.
Integritatis dignitate strictim proposita, quae ad filias ex nuptiis damna reditura sint, explicat; utque ad ea fugienda illas excitet, Apostoli sententiam atque exemplum in medium affert. Hinc memoratis et quas in matrimonio pertulit, et quas in viduitate perpessura est miseriis, affirmat fore, ut illae omnes earum virginitate reparentur, nec ipsa posthac praesidio ullo indigeat.
19. Audistis, filii, quantum sit praemium integritatis. Regnum acquiritur, et regnum 283 coeleste vitam angelorum exhibet. Hoc vobis suadeo, quo nihil pulchrius; ut inter homines angeli sitis, qui nulla sibi ligantur nuptiali copula (Matth. XXII, 30). Quoniam quae non nubunt, et qui uxores non ducunt, sicut angeli in terris sunt; ut tribulationem carnis non sentiant, servitutem ignorent, a mundanae cogitationis ableventur contagio, divinis rebus mentem intendant; ut tamquam exuti corporis infirmitate, non quae hominis sunt, sed quae Dei, cogitent.
20. Considerate, filiae, si velitis nubere, quantum vobis desit, quibus pater deest. Deest opima dos; quod ipsum tamen si abundaret, emeretis magno pretio servitutem. Nunc vero quis non despiciet destitutas patre? quo confugietis? unde auxilium postulabitis adversus virorum injurias? quanta in ipsis conjugiis incommoda sunt! quam graves plerumque contumeliae! quanta vincula! 21. Primo ipsum conjugium vinculum est, quo alligatur viro nupta, et ei in subjectionem astringitur. Bonum quidem charitatis vinculum est, sed tamen vinculum, de quo cum velit se exuere nupta, non possit, nec liberum sui habere arbitrium. Denique Apostolus dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir (I Cor. VII, 4). Et quid mirum de muliere; quandoquidem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier? Si qui fortior est, potestatem sui non habet, quanto minus infirmior! Non ergo absolvit mulierem communis servitus, sed gravius astringit. 22. Videte itaque quid scriptura dicat, quid Apostolus suadeat. Quis vobis potest melius consilium dare, quam ille vas Dominicae electionis? Quid igitur dicat percipite auribus: Volo autem omnes homines sic esse sicut et me ipsum (Cor. VII, 7). Et iterum dicit de non nuptis et viduis: Bonum est illis, si sic permanserint, sicut et ego (Ibid., 8). Volo vos imitatrices esse tanti Apostoli, ut vitam ejus sequamini, qui conjugii vinculum refugit, ut vinctus esset Christi Jesu. Non potuisset ad tantam apostolatus sui pervenire gratiam, si fuisset alligatus conjugii contubernio. 23. Quod si ille qui et doctrina praestantissimus erat, et tantum Christi donum habebat, judicavit tanti momenti esse, si abstineret ab usu copulae conjugalis: et ideo sic mansit, ne plurimum suo muneri decerperetur; quod neque orationi vacare semper liceret, neque semper divinis intendere mandatis, quem conjugii cura revocaret, ut placere uxori esset necesse: quid utique vos eligere oportet, quibus sola virginitas potest libertatem dare; quoniam quae nupserit ad servitutem pecunia sua venditur? Meliori conditione mancipia quam conjugia comparantur: in illis meritum emitur servitutis, in istis pretium ad servitutem additur. Nupta venalis auro gravatur, auro aestimatur. 284 24. Experta sum, filii, labores copulae, conjugii indignitates, et sub bono conjuge, nec tamen sub bono marito libera fui: serviebam viro, et laborabam ut placerem. Miseratus est Dominus, et fecit altaris ministrum, continuoque et mihi et vobis raptus est: et fortasse, miserante Domino, ne diceretur maritus. 25. Videtis, filii, longaevam matrem doloribus, et adhuc immaturam viduitatis stipendiis. Videtis amissum omne praesidium et ornamentum. Nec auxilium viri habeo, nec virginitatis gratiam. Et de me levis cura: vos moereo, vos considero. Remanserunt mihi onera conjugii, abiere adjumenta. Quanto mallem in hos numquam venisse usus! 26. Potestis tamen excusare patrem, ablevare matrem; si quod in nobis amissum est, in vobis repraesentetur. Hoc solo nos conjugii non poenitebit, si vobis labor noster profecerit. Proximum putabo matrem esse virginum, ac si virginitatem tenerem. Considerate, filii, quam sibi veniens in has terras Dominus Jesus matrem elegerit. Salutem mundo daturus per virginem venit, et mulieris lapsus partu virginis solvit: vestra quoque integritas meos solvat errores. 27. Quid boni sit virginitas, considerate. Destitutam me esse certum est, praesidio egere: sed si volueritis sic manere, nullius opem requiram, abundabit mihi ad omnem opitulantiam vestrae integritatis corona. Quis me non dicet beatam, quam nunc miseram putant? quis non honorabit tot virginum matrem? quis non venerabitur aulam pudoris?