De TobiaAmbrose

Opening the book…

De Tobia

Ambrose

Migne Patrologia Latina Tomus 14

AmbMed.DeTob 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Tobia

591

CAPUT PRIMUM.

Proponit se de Tobiae virtutibus quas historice Scriptura commemorat, brevius dicturum: et primo qui captivitatem, et in ipsa ob exhibitam sepulturam, exsilium tulerit, narrat. Deinde quomodo reversus ab eodem officio non destiterit: ubi et hoc mortuos sepeliendi munus praedicatur. 1. Lecto prophetico libro qui inscribitur Tobias, quamvis plene vobis virtutes sancti prophetae Scriptura insinuaverit, tamen compendiario mihi sermone de ejus meritis recensendis et operibus apud vos utendum arbitror; ut ea quae Scriptura historico more digessit latius, nos strictius comprehendamus, virtutum ejus genera velut quodam breviario colligentes.

2. Fuit vir justus, misericors, hospitalis, et hoc virtutum praeditus choro, subiit aerumnam captivitatis, quam ferebat humiliter atque patienter, communem magis injuriam, quam privatam dolens (Tob. I, 2 et seq.); nec sibi virtutum suffragia nihil profuisse deplorans, sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum pretio illatam arbitratus (Tob. III, 1 et seq.). 3. Meruit edictum, ne quis ex filiis captivitatis mortuum sepulturae daret (Tob. I, 22). At ille interdicto non revocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis, mortis metu videretur; erat enim misericordiae pretium, mortis poena. Talis flagitii deprehensus reus, vix tandem per amicum potuit direpto patrimonio egenus et exsul restitui suis. 592 4. Iterum in his versabatur officiis; et si quid alimenti foret, peregrinum cum quo cibum sumeret, quaerebat. Itaque cum fessus a sepulturae revertisset munere, appositis sibi edendi subsidiis, misso filio, quaerebat consortem convivii (Tob. II, 1 et seq.). Dum conviva accersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis, convivium deserebat: nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, cum in publico corpus jaceret exanime. 5. Hoc illi quotidianum opus, et magnum opus, et magnum quidem. Nam si viventes operire nudos Lex praecipit, quanto magis debemus operire defunctos? Si viantes ad longiora deducere solemus, quanto magis in illam aeternam domum profectos, unde jam non revertantur? Ego, inquit Job, super omnem infirmum flevi (Job. XXX, 25). Quis infirmior defuncto, de quo dicit Scriptura alibi: Super mortuum plora (Eccli. XXII, 10)? Ecclesiastes autem ait: Cor sapientum in domo luctus: cor autem stultorum in domo epulantium (Eccle. VII, 5). Nihil hoc officio praestantius, ei conferre qui tibi jam non possit reddere, vindicare a volatilibus, vindicare a bestiis consortem naturae. Ferae hanc humanitatem defunctis corporibus detulisse produntur, homines denegabunt!

CAPUT II.

Qua ratione Tobias caecitatem tulerit, ne quid furti admitteretur caverit, et commodatam Gabelo pecuniam non repetierit, nisi senio fessus: denique quam abhorruerit a fenore malo, cum detestatione ejusdem, et boni commendatione.

6. Tam sancto fessus officio Propheta dum requiescit in cubiculo suo, cadente de passerum nido albugine caecitatem incidit (Tob. II, 6, 10 et seq.), nec 593 conquestus ingemuit, nec dixit: Haec merces laborum meorum. Fraudari magis se doluit obsequiorum quam oculorum munere: nec caecitatem poenam, sed impedimentum putabat. Et cum victum mercede levaret conjugis, ne quid furtivum domum suam intraret cavebat: uxor hoedum pro mercede acceperat; at ille plus honestati quam pietati consulens, cui suam debebat alimoniam. Commendaverat proximo suo pecuniam quamdam quam toto vitae suae tempore in tanta indigentia non poposcit. Vix ubi se fessum vidit, et depositum senectute, insinuavit filio, non tam cupiens commendatum reposcere, quam sollicitus ne fraudaret haeredem. 7. Quod igitur commendavit pecuniam, et non feneravit, justi servavit officium. Malum est enim fenus quo quaeruntur usurae: sed non illud fenus malum, de quo scriptum est: Fenera proximo tuo in tempore necessitatis illius (Eccl. XXIX, 2). Nam et David ait: Justus miseretur et commodat (Ps. XXXVI, 21). Aliud illud fenus est jure exsecrabile, dare in usuram pecuniam, quod Lex prohibet (Deut. XXIII, 19). Sed Tobias hoc refugiebat, qui monebat filium, ne praeceptum Domini praeteriret, ut ex substantia sua eleemosynam faceret, non pecuniam feneraret, non averteret faciem suam ab ullo paupere (Tob. IV, 6 et seq.). Haec qui monet, condemnat usuras fenoris, ex quo multi quaestum fecerunt, et multis commodare pecunias negotiatio fuit. Et quidem eam prohibuerunt sancti. 8. Quo gravius malum fenus est, eo laudabilior qui illud refugit. Da pecuniam si habes, prosit alii quae tibi otiosa est. Da quasi non recepturus, ut lucro cedat, si reddita fuerit. Qui non reddit pecuniam, reddit gratiam: si fraudaris pecunia, acquiris justitiam; justus est enim qui miseretur et commodat. Si amittitur pecunia, comparatur misericordia. Scriptum est enim: Qui facit misericordiam, fenerat proximo (Eccli. XXIX, 1).

CAPUT III.

Ambrosius feneratorum inhumanitatem in pauperes, et eorum artes quibus illos sibi addicunt, oculis subjicit; ac demum in eosdem invehitur.

9. Multi dispendii metu non fenerant, dum fraudem verentur. Et hoc est quod petentibus consueverunt referre. Horum unicuique dicitur: Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum (Ibid., 13 et 14). Sed obsurduerunt aures hominum ad tam salutaria praecepta, et maxime divites aere illo suae pecuniae aures clausas habent. Dum pecuniam numerant, responsa non audiunt. Simul ut aliquis necessitate constrictus, aut pro suorum redemptione sollicitus, quos captivos barbarus vendit, rogare coeperit, statim dives vultum avertit, naturam non recognoscit, humilitatem supplicis non miseretur, necessitatem 594 non sublevat, fragilitatem communem non considerat, stat inflexibilis, resupinus, non precibus inclinatur, non lacrymis movetur, non ejulatibus frangitur, jurans quod non habeat, immo et ipse feneratorem requirat, ut necessitatibus subveniat suis. Quid addis duritiae et avaritiae tuae sacramentum? Non absolveris perjurio, sed ligaris. 10. At ubi usurarum mentio facta fuerit, aut pignoris; tunc dejecto supercilio fenerator arridet, et quem ante sibi cognitum denegabat, eumdem tamquam paternam amicitiam recordatus osculo excipit, haereditariae pignus charitatis appellat, flere prohibet. Quaeremus, inquit, domi si quid nobis pecuniae est, frangam propter te argentum paternum quod fabrefactum est, plurimum damni erit: quae usurae compensabunt pretia emblematum? Sed pro amico dispendium non reformidabo, cum reddideris, reficiam. Itaque antequam det, recipere festinat: et qui in summa subvenire se dicit, usuras exigit. Kalendis, inquit, usuras dabis: fenus interim, si non habueris unde restituas, non requiro. Ita ut semel det, frequenter exagitat, et semper sibi debere efficit. Hac arte tractat virum. Itaque prius eum chirographis ligat, et astringit vocis suae nexibus. Numeratur pecunia, addicitur libertas, absolvitur miser minore debito, majore ligatur. 11. Talia sunt vestra, divites, beneficia. Minus datis, et plus exigitis. Talis humanitas, ut spolietis etiam cum subvenitis. Fecundus vobis etiam pauper est ad quaestum. Usurarius est egenus, cogentibus vobis, habet quod reddat: quod impendat, non habet. Misericordes plane viri, quem alii absolvitis, vobis addicitis. Usuras solvit, qui victu indiget. An quidquam gravius? Ille medicamentum quaerit, vos offertis venenum: panem implorat, gladium porrigitis: libertatem obsecrat, servitutem irrogatis: absolutionem precatur, informis laquei nodum stringitis.

CAPUT IV.

Qua ratione feneratores Judae et diabolo comparentur; et quid significetur nominibus creditoris, fenoris, sortis, ac debitoris?

12. Hanc praecipue injustitiam deplorat sanctus David dicens: Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate; et non defecit de plateis ejus usura et dolus (Ps. LIV, 11 et 12). Itaque cum proditionem Judae subjecerit, hoc praemisit, sive quod ultra sacrilegii invidiam, conjuratis Dominicae necis fenoris crimen accideret, sive quod tantum sacrilegium satis abundeque usura fenoris ultum iret. Mali feneratores qui dederunt pecuniam ut interficerent auctorem salutis: mali et isti, qui dant ut interficiant innocentem. Et iste quoque qui pecuniam acceperit, ut proditor Judas, laqueo se et ipse suspendit. Ipsum quoque Judam hoc maledicto 595 putavit esse damnandum, ut scrutaretur fenerator ejus substantiam (Ps. XVIII, 11); quia quod proscriptio tyrannorum, aut latronum manus operari solet, hoc sola feneratoris nequitia consuevit inferre. Doctiores autem ipsum feneratori putant diabolum comparatum, qui res animae, et pretiosae mentis patrimonium fenore quodam usurariae iniquitatis evertit, sic sumptu capit, sic auro illicit, sic reatu involvit, sic caput thesauro reposcit. 13. Quid vobis iniquius, qui nec sic capitis solutione estis contenti? Quid vobis iniquius, qui pecuniam datis, et vitam obligatis et patrimonium? Accipitis aurum argentumque pro pignore, et adhuc illum debitorem dicitis, qui vobis plus credidit, quam accepit a vobis? Vos creditores asseritis, qui amplius debetis: vos, inquam, dicitis creditores, qui non homini, sed pignori credidistis. Bene fenus appellatur quod datis, ita vile ac feneum est. 14. Sortem dicitis quod debetur. Etenim velut urna ferali misera sors volvitur, perituri debitoris luenda supplicio. Stant pallentes rei ad sortis eventum. Non sic trepidant de quorum damnatione sors ducitur: non sic dejecti ac suspensi pavitant, de quorum captivitate exspectatur sortis eventus. Illic enim unius captivitas, hic plurimorum addicitur. Et fortasse ideo sors, quia in eventu sunt patrimonia quae sub hac sorte volvuntur. Magnum et memorabile beneficium Dei. Hoc specialiter ore prophetico praedicatur, quod in patres contulit, quia ex usuris et iniquitate liberavit eos (Ps. LXXI, 14). Et proprie ait: Ex usuris liberavit eos, quia usurae inferunt servitutem. Quasi diceret, ex servitutis vinculo ereptos reddidit libertati. 15. Grave vocabulum debitorum. Debita peccata dicuntur. Debitores quoque criminosi appellantur; sic enim et isti sicut et illi de capite decernunt. Culpae tamen habent nominum suorum, ut factorum diversitatem. Debita quamvis diversae quantitatis, unum habent nomen, unum onus, unum periculum. Nescit ergo quid poscat infelix, qui pecuniam petit mutuam: quid accipiat, ignorat.

CAPUT V.

Pecunia feneratorum mari comparatur: hanc ubi quis accepit, statim nebulonum turbam ad se attrahit; ubi et de sortibus utriusque Testamenti. Consumpta per intemperantiam illa pecunia, miserum ad vendendam supellectilem fenerator adigit, aut inducias concedit, sed bellicis ipsis tristiores: sequitur demum nimis sera stultitiae poenitentia.

16. Non novit pecunia feneratoris uno diutius loco stare, solita transire per plurimos. Uno teneri sacculo nescit, versari ac numerari expetit: usum requirit, ut acquirat usuram. Fluctus quidam est maris, non fructus. Pecunia numquam quiescit. Labitur, velut scopulo 596 illisa, ita gremium debitoris percutit, et continuo relabitur eo unde processit. Cum murmure venit, cum gemitu revertitur. Frequenter tamen placidum stat ventis mare, semper fenoris unda jactatur. Mergit naufragos, exspuit nudos, vestitos exuit, insepultos relinquit. Nummum ergo petis, et naufragium suscipis. Hinc Charybdis circumstrepit, hinc Sirenae quae voluptatis specie, et canorae dulcedinis suavitate in vada deductos caeca, repetendae domus, ut ferunt fabulae, spe et cupiditate fraudabant (Homer. Odyss. M.).

17. Statim venditores unguenti et diversarum specierum irruunt, velut quidam canes sagaci praedae vagantis odore perstricti, venatores, piscatores, aucupes, caupones quoque miscentes mero aquam, qui nobilitatem vetusti generis et patriae, et natalem diem vini circumsonent: circumstantes repente parasiti quem ante solebant spernere, salutant, deducunt, ad laetitiam provocant, ad sumptum incitant dicentes: Venite, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter: vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars, et haec est sors nostra (Sap. II, 6 et seq.). Et vere sors omnis illorum facta est: tu autem remanes exsors bonorum. 18. Non tales sortes tibi Scriptura monstravit. Non inter tales sortes David sanctus memorat dormiendum dicens: Si dormiatis inter medias sortes (Psal. LXVII, 14). Nam si in medio illarum dormisses sortium, id est, veteris et novi Testamenti, non te pecuniae cupiditas in voraginem deterrimi fenoris demersisset, gratia spiritalis fidei tibi dedisset argentum, et in speciem auri divinae sapientiae institutione formasset. Etenim si nos unum testimonium divinae Scripturae posuimus, et luxuriosum illud convivium declinavimus, utique potuit et iste salvari, si oraculis coelestibus inhaesisset. 19. Revertamur tamen ad convivium, non ut ejus degustemus epulas, sed cavendas aliis demonstremus. Oneratur mensa peregrinis et exquisitis cibis: adhibentur nitentes ministri, magno empti pretio, sumptu pascendi majori: bibitur in noctem, dies convivio clauditur, ebrietati deficit. Surgit ille vini plenus, vacuus opum, dormit in lucem, vigilans somnium putat. Etenim ut in somniis sibi videtur subito dives ex paupere, sic etiam egenus ex divite. Dum defluit interim pecunia, usura superfluit: tempus minuitur, fenus augetur: thesaurus exinanitur, sors accumulatur: paulatim convivae se subtrahunt, sponsores conveniunt: mane fenerator pulsat ad januas, queritur dies solutioni transiisse praescriptos, injuriis vigilantem adoritur, in somnis dormientem excitat. Non noctes quietae, non dies suavis est, non sol jucundus. Detrahuntur paulatim deauratae ac sericae vestes, et vaeneunt dimidio minoris. Ponit cum lacrymis ornamenta 597 conjux jam tristior, empta charius, vendenda vilius. In auctione pueri constituuntur mensae ministri, et male assueti emptorem avertunt. Offertur pecunia creditori: Vix, inquit, haec solvit usuram, caput debes. 20. Redit exhausto patrimonio capitis reus; et imminuto fenore, accipit inducias tristiores bellicis, quasi post biduum praeliaturus. In bello enim incerta victoria, hic certa inopia: illic se clypeo tegit, hic nudus occurrit: illic lorica pectus includit, hic totus carcere includitur: illic manus telis onerat, armat sagittis, hic aere vacuas offert vinculis alligandas. Ducitur plerumque uterque captivus: ille habet quem accuset adversum belli eventum, hic praeter se quem accuset, non habet. Nihil est intolerabilius hac miseria, quae excusari non potest. Acerbat conscientia pondus injuriae. 21. Tunc secum reputat, tunc Scripturas recordatur, tunc dicit: Nonne mihi scriptum est: Bibe aquam de tuis vasis, et de tuorum puteorum fontibus (Prov. V, 15). Quid mihi cum puteo feneratoris, ubi et aqua includitur (Prov. XV, 17). Suaviora erant olera cum securitate, quam alienae epulae pastae cum sollicitudine. Non oportuit aliena quaerere. Deinde incideram debita, de meis oportuit fontibus remedium quaerere. Erant domi vasa minutiora: melius erat ministerium deesse, quam cibum: melius vestem venalem proponere, quam libertatem addicere. Quid profuit quod publicare paupertatem meam verecundatus sum? Ecce alius publicavit. Ego nolui nutritores vendere, ecce alius adjudicat. 22. Sera haec consideratio. Tunc decuit metuisse tuis, cum acciperes aliena: tunc decuit succurrere, cum vulnera prima proserperen

CAPUT VI.

Quanta moliantur feneratores; ut incautos adolescentes depraedentur.

23. Accusamus debitorem quod imprudentius se gesserit: sed tamen nihil nequius feneratoribus, qui aliena damna lucra sua arbitrantur; et dispendio suo deputant quidquid ab aliis possidetur. Aucupantur haeredes novos, adolescentulos divites explorant per suos, adjungunt se, simulantes paternam et avitam amicitiam, volunt domesticas eorum cognoscere necessitates. Si quam causam invenerint, accusant verecundiam, pudorem arguunt, quod non ante de se speratum fuerit atque praesumptum. Sin vero nullos laqueos alicujus necessitatis offenderint, intexunt tabulas, aiunt nobile praedium esse venale, amplam domum: accumulant proventus fructuum, annuos reditus exaggerant, hortantur ut coemant. Similiter faciunt pretiosas vestes, et monilia nobilia praedicantes. Neganti se habere pecuniam, 598 ingerunt suam dicentes: Utere ut tua: de fructibus emptae possessionis pretium multiplicabis, debitam reddes. 24. Praetendunt alienos fundos adolescenti, ut eum suis exspolient: tendunt retia, simul ut indagine cincta spatia fuerit ingressus, cogunt eum in retia cautionum, laqueos usurarum: petunt obligari sibi avitum praetorium, paternum sepulcrum: praestituitur dies solutioni, dissimulatur conventio, quando potest solutio sustineri; ubi satis securum reddiderint, repente ingruunt, et instant vehementius, causanti incumbunt dicentes: Tu possides tua praedia, nos nostram pecuniam non habemus: aurum dedimus, lignum tenemus: tibi fructuum emolumenta procedunt, nobis nihil accrescit pecuniae. Otiosa causatio est, saltem renovetur chirographum.

CAPUT VII.

Quam sollicite feneratorem fugiat debitor, et cujusmodi sit utriusque occursus: quomodo hic dilatione accepta magis irretitus ad vendenda praedia adigatur: ac tandem omnibus destitutus et ad vincula paratus in desperationem incidat.

25. Itaque dum primum adolescens nihil putat de vestibus suis, aut etiam possessionibus esse vendendum, ad haec facienda poscit dilationem. Usurae applicantur ad sortem, accumulatur centesima. Jam suspirare incipit, jam malum suum agnoscere. Die ac nocte usuram cogitat: quidquid occurrerit, feneratorem putat: quidquid crepuerit, vocem sibi videtur feneratoris audire. Si habes, cur non solvis? Si non habes, cur malum malo adjungis, et de vulnere remedium quaeris? Cur quotidie obsidionem pateris feneratoris, expugnationem times? Vetus sententia est: Feneratoris et debitoris sibi occurrentium, prospectum amborum facit Dominus (Prov. XXIX, 13). Alter quasi canis praedam requirit, alter quasi fera praedonem declinat: ille quasi leo quaerit quem devoret, iste quasi bos juvenculus praedonis impetum reformidat: ille quasi accipiter unguibus olorem quaerit invadere, iste quasi anser aut fulica, mavult se vel in praerupta dejicere, vel in profunda demergere, quam istum humani corporis accipitrem sustinere. Quid quotidie fugis? Et si non occurrat fenerator, occurrit tibi inopia tamquam bonus cursor. Ambos ergo videt Dominus, feneratorem, et debitorem: occurrentes sibi spectat ambos, testis alterius iniquitatis, alterius injuriae: illius avaritiam condemnat, hujus stultitiam. Ille gressus debitoris singulos numerat, aucupatur deflexus: iste continuo post columnas caput obumbrat. Nullam enim habet debitor auctoritatem. Ambobus in digitis usurarum repetitur saepius calculatio. Par cura, sed dispar affectus. Alter laetatur incremento fenoris, alter cumulo debitionis affligitur. Ille quaestus numerat, hic aerumnas. 26. Quid fugis hominem quem poteras et non timere? Quid fugis, aut quousque fugies? Si quis 599 pulsaverit nocte, feneratorem putas, sub lectum illico: si quem subito intrare senseris, tu foras exsilis. Canis latrat, et cor tuum palpitat, sudor effunditur, anhelitus quatit artus, quaeris quid mentiaris, ut feneratorem differas; et cum dilationem impetraveris, gaudes. Fenore tuo simulat fenerator gravari: sed libenter impertit, quasi venator qui feram cinxerit, securus est praedae. Tu oscularis caput, amplecteris genua, et quasi cervus sagitta toxicata ictus, paululum procedens, tandem victus veneno procumbis: aut quasi piscis qui fuscina fuerit infixus, quocumque fugerit vulnus vehit. Et vere piscis ille in esca mortem devorat, ille hamum glutit, dum cibum quaerit; sed tamen hamum non vidit, quem tegit praeda: tu hamum cernis, et glutis. Hamus tuus fenus est creditoris: hamum voras, sed vermis te semper obrodit. Ipsa est esca quae decipit. Itaque et tibi fenoris nec cibus usui est, et hamus vulneri. An ignoras quia semel illaqueatus nodo, se magis, si fugiat, ipse constringit; et intra retia positus fugiendo magis dejicit super se retia? In plateas fugis, cum intra parietes tutus esse non possis. Inveniet te cum voluerit fenerator. Denique ubi tempus impleveris, sicut lupus nocte irruit, dormire non sinit, exspectato die ad publicum trahit, aut tabulis venditionis cogit suscribere. Ut fureris pudoris dispendium, subscribis illico, venditurus avitum sepulcrum, paternae sane ut praetexatur aliquid verecundiae: emitur jejunum solum, jactatur quod infecunda vendiderit, dispendiis oneraverit debitorem, et superioris temporis ascribuntur dispendiis damna praesentis. Mox et laudata venduntur, et inferuntur jam non instrumenta, sed vincula. 27. Tamen adhuc quaerendi fidejussores. Tribuuntur induciae non ut praedam libertatis inveniat, sed ut consortem servitutis adjungat, qui se societ aerumnoso. At quid juvare potest alienae calamitatis accessio? Jam et amici fugiunt, convivae non recognoscunt: ipse quoque conspectus omnium refugit, et ut pugil ictus varios concertantium, ita iste honestorum vitat occursus, et sollicitus, ubi in aliquem offenderit, vigilanti exit obtutu. Redit paratus ad vincula, redit mortem optans, cogitans eam sibi, si moreretur, quietem inferre. Redit misere se ipse condemnans, quod alienam pecuniam non refugerit, et

Download the whole book: EPUB, MOBI, FB2